라틴어 문장 검색

cantharis infusa lympha fit Falernum nobile, nuntiat vinum minister esse promptum ex hydria, ipse rex sapore tinctis obstupescit poeulis.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae11)
mox patre deterior silvosi habitator Olympi Iuppiter incesta spurcavit labe Lacaenas, nunc bove subvectam rapiens ad crimen amatam, nunc tener ac pluma levior blandosque susurros in morem recinens suave inmorientis oloris, capta quibus volucrem virguncula ferret amorem, nunc foribus surdis, sera quas vel pessulus artis firmarat cuneis, per tectum dives amator imbricibus ruptis undantis desuper auri infundens pluviam gremio excipientis amicae, armigero modo sordidulam curante rapinam conpressu inmundo miserum adficiens catamitum, pelice iam puero magis indignante sorore, haec causa est et origo mali, quod saecla vetusto hospite regnante crudus stupor aurea finxit, quodque novo ingenio versutus Iuppiter astus multiplices variosque dolos texebat, ut illum, vertere cum vellet pellem faciemque, putarent esse bovem, praedari aquilam, concumbere cycnum, et nummos fieri et gremium penetrare puellae, nam quid rusticitas non crederet indomitorum stulta virum, pecudes inter ritusque ferinos dedere sueta animum diae rationis egenum?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권41)
felices, si cuncta Deo sua prospera Christo principe disposita scissent, qui currere regna certis ducta modis Romanorumque triumphos 2 crescere et inpletis voluit se infundere saeclis!
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권93)
sic hominis vitam sibi temperat atque gubernat vivida mens, quam tu ficto conponere temptas murorum 1 genio, qui nusquam est nec fuit umquam, quin et corporibus versat mens viva regendis summum consilium, fida ut tutacula nudis invalidisque paret, metuenda pericula vitet, utile prospiciat, varias agitetur ad artes, consultet cui se domino submittat et orbis quem putet auctorem, quem rerum summa sequatur, at tuus hic urbis genius, dicas volo, quando coepit adhuc parvae primum se infundere Romae?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2134)
num tractu in medio bibulus vorat alveus undam fluminis et subito stagna absorbentur hiatu, ne sulcos operire vadis neve arida possint Aegypti per plana trahi glebasque rigentes infusis ad pingue lutum mollire fluentis, unde seges late crinitis fluctuet agris, densius et gravidis se vestiat aequor aristis?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2326)
nil mirum nec in orbe novum, didicere priores perpessi plerumque famem, si tabidus aër siccavit tenues ardenti sidere nubes nec vernas infudit aquas creberrimus imber fruge nova et viridi, si messis adulta priusquam conceptas tenero solidaret lacte medullas, adflatum calido sucum contraxit ab euro ieiunosque tulit calamos atque inrita vota agricolae sterilis stipularum silva fefellit.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2334)
"semina cum sulcis committitis, arva cavete dura lapillorum macie, ne decidat illic quod seritur, primo quoniam praefertile germen luxuriat, suco mox deficiente sub aestu sideris igniferi sitiens torretur et aret;"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2357)
Aspera gustatu populo sitiente lacuna tristificos latices stagnanti felle tenebat.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Lacus Myrrhae in Heremo1)
Montis oliviferi Christus de vertice sursum ad Patrem rediit signans vestigia pacis, frondibus aeternis praepinguis liquitur umor, qui probat infusum terris de chrismate donum.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), MONS OLIVETI1)
quid iuvat aequoreum pelago cedente profundum pulverea calcasse via, cum conscia ponti saxa sub ignoto patuerunt prodita caelo aruit et medio sitiens in gurgite limus, si victor virtute Dei mediasque tenebras luce columnari scindens exercitus olim perdidit inventi vallem botryonis opimam, si nescit versare solum, cui melle perenni glaeba fluens niveos permiscet lactea rivos, si domitam Ierichon lituis atque aere canoro rursus in antiquos patitur consurgere muros, si ripis reflui Iordanis pellitur et iam deserit adscriptam dimensa in iugera sortem, denique si structam tantis sudoribus urbem et quae nubigenas transcendunt culmina nimbos defensare nequit, si nescit quis lapis ille est hostibus obsistens et inexpugnabile turris praesidium, quem non aerato machina rostro arietat insiliens, nec ferrea verbera quassant?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1121)
si licet ex ethicis 1 quidquam praesumere vel si de physicis exempli aliquid, sic vipera, ut aiunt, dentibus cmoritur fusae per viscera prolis, mater morte sua, non sexu fertilis aut de concubitu distenta uterum, sed cum calet igni percita femineo, moriturum obscena maritum ore sitit patulo;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1146)
caput inserit ille trilingue coniugis in fauces atque oscula fervidus intrat, insinuans oris coitu genitale venenum, nupta voluptatis vi saucia mordicus haustum frangit amatoris blanda inter foedera guttur, infusasque bibit caro pereunte salivas.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1147)
ab ore vipereo infusum sic conbibit illa venenum coniuge Beliade, sic oscula devorat haustu interiusque rapit, sic felle libidinis ardens inpletur vitiis perituro mixta marito, tunc praegnans letale genus concepta maligni fert opera ingenii de semine conplicis hydri;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1151)
"nonne pater daemon, vos increpo, peccatores, concubitu carnis semen sitientis iniquum vos genuit?"
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1155)
"invitone aliquis potis est peccare Tonante, cui facile est in corde hominis conponere sensus quos libeat, fibrasque omnes animare pudicis pulsibus et totum venis infundere honestum?"
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1176)

SEARCH

MENU NAVIGATION