라틴어 문장 검색

at tu non orbum luxti deserta cubile, sed fratris cari flebile discidium?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 665)
Quod mihi fortuna casuque oppressus acerbo conscriptum hoc lacrimis mittis epistolium, naufragum ut eiectum spumantibus aequoris undis sublevem et a mortis limine restituam, quem neque sancta Venus molli requiescere somno desertum in lecto caelibe perpetitur, nec veterum dulci scriptorum carmine musae oblectant, cum mens anxia pervigilat, id gratum est mihi, me quoniam tibi dicis amicum muneraque et Musarum hinc petis et Veneris.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 68a1)
quare, quod scribis Veronae turpe Catullo esse quod hic quisquis de meliore nota frigida deserto tepefactet membra cubili, id, Manli, non est turpe, magis miserum est.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 68a8)
sed dicam vobis, vos porro dicite multis milibus et facite haec charta loquatur anus notescatque magis mortuus atque magis, nec tenuem texens sublimis aranea telam in deserto Alli nomine opus faciat.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 68b2)
Et nos gaudium expectatum videbimus, qui diu pernoctitavimus in deserto, quoniam Titan exorietur pacificus, et iustitia, sine sole quasi eliotropium hebetata, cum primum iubar ille vibraverit, revirescet.
(단테 알리기에리, Epistolae 25:4)
Modo dico quod, sicut Ecclesie fondamento suo contrariari non licet, sed debet semper inniti super illud iuxta illud Canticorum "Que est ista, que ascendit de deserto delitiis affluens, innixa super dilectum?
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 10:24)
Bostonia ab Anglis deserta, eam Washingtonius copiis omnibus, magno civium gaudio, intravit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.83)
- Arnoldius copias in Canadam per deserta ducit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.5)
Mille hominum de exercitu Americano Cantabrigiae tunc temporis apud Novanglos considente, a Washingtonio ad Canadam pacandam missi Hicce manipulus tribuno legionis Arnoldio datus, qui copias itinere nondum tentato per deserta duxit:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.33)
nam quae deserta et inhospita tesquacredis, amoena uocat mecum qui sentit, et odit quae te pulchra putas.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1410)
obscurata diu populo bonus eruet atque proferet in lucem speciosa uocabula rerum,quae priscis memorata Catonibus atque Cethegisnunc situs informis premit et deserta uetustas;
(호라티우스의 두번째 편지, 268)
Quoniam igitur et tu ipse abiens postularas, ut tibi, postquam ad deserta migrassem, invitatoriam a me scriptam transmitterem, et ego facturum receperam, invito, iam propera.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 1:10)
O desertum Christi floribus vernans!
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 10:2)
Ipsam quoque cellulam meam quasi cogitationum conscium pertimescebam et mihimet iratus et rigidus solus deserta penetrabam.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 7:11)
Alioquin ad exemplum horum potes tibi ipsa colligere, quomodo et primus de paradiso homo ventri magis oboediens quam Deo in hanc lacrimarum deictus est vallem et ipsum dominum fame Satanas temptaverit in deserto et apostolus clamitet:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION