-
ego vos testor populum illum - quicumque est nominat - iniustum esse neque ius persolvere.
- (티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 343:2)
-
nec ut iniustus in pace rex, ita dux belli pravus fuit;
- (티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 534:1)
-
adeoque neminem noxiae paenitebat ut etiam insontes fecisse videri vellent, palamque ferretur malo domandam tribuniciam potestatem.
- (티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 602:2)
-
ubi vellent experirentur quanto fortior dolor in libertate sua vindicanda quam cupiditas in iniusta dominatione esset.
- (티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 419:1)
-
alia omnis penes milites noxia erat, qui ne quid ductu atque auspicio decemvirorum prospere usquam gereretur vinci se per suum atque illorum dedecus patiebantur.
- (티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 451:2)
-
Oppius, proximus invidiae, quod in urbe fuerat cum iniustae vindiciae a collega dicerentur.
- (티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 647:2)
-
itaque cum res diu ducta per altercationem esset, consulibus deos hominesque testantibus quidquid ab hostibus cladis ignominiaequeaut iam acceptum esset aut immineret culpam penes Menenium fore, qui dilectum impediret, Menenio contra vociferante, si iniusti domini possessione agri publici cederent, se moram dilectui non facere,
- (티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 581:1)
-
quibus dilectus, quibus tributum, quibus diutina militia longinquitasque belli sit gravis, qui clade accepta ad Veios doleant, qui amissis liberis fratribus, propinquis adfinibus, lugubres domos habeant, his publici privatique doloris exsequendi ius potestatemque ex duobus noxiis capitibus datam ab se memorant.
- (티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 125:1)
-
nec id accusatores magis arguere quam fateri reos, qui noxii ambo alter in causam conferant, fugam Sergi Verginius, Sergius proditionem increpans Vergini.
- (티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 126:2)
-
liberam urbem ac forum a creditoribus, liberos agros ab iniustis possessoribus extemplo, si velit, habere posse.
- (티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 418:1)
-
in Faliscos eodem noxios crimine vis belli conversa est;
- (티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 208:1)
-
Samnites Sidicinis iniusta arma, quia viribus plus poterant, cum intulissent, coacti inopes ad opulentiorum auxilium confugere Campanis sese coniungunt.
- (티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 300:1)
-
id referre tantum, utrum supplicia noxio paucorum an omnium innoxio praebeant sanguine;
- (티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 561:1)
-
quorum saevitiam non mors noxiorum, non deditio exanimatorum corporum, non bona sequentia domini deditionem exsatient, nisi hauriendum sanguinem laniandaque viscera nostra praebuerimus.
- (티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 10:1)
-
habet poenam noxium caput!
- (티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 592:3)