라틴어 문장 검색

"caedibus insignis murali et strage superbus subcubuit capto victis ex hostibus auro, dum vetitis insigne legens anathema favillis maesta ruinarum spolia insatiabilis haurit."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1146)
haec ubi dicta dedit, gradibus regina superbis desiluit tantique operis Concordia consors metatura novum iacto fundamine templum.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1238)
Quid tu Athenas insolens?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 5, scene 415)
Non cognosco vestrum tam superbum.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 8109)
Reddi patri autem cui tu nihil dicas viti, Superbum est.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 1, scene 2108)
hinc populum late regem belloque superbum venturum excidio Libyae:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 3:6)
"O Regina, novam cui condere Iuppiter urbem iustitiaque dedit gentis frenare superbas, Troes te miseri, ventis maria omnia vecti, oramus, prohibe infandos a navibus ignis, parce pio generi, et propius res aspice nostras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 31:2)
arte laboratae vestes ostroque superbo, ingens argentum mensis, caelataque in auro fortia facta patrum, series longissima rerum per tot ducta viros antiqua ab origine gentis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 35:16)
Cum venit, aulaeis iam se regina superbis aurea composuit sponda mediamque locavit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 38:2)
Quinquaginta illi thalami, spes tanta nepotum, barbarico postes auro spoliisque superbi, procubuere;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 20:20)
hic exitus illum sorte tulit, Troiam incensam et prolapsa videntem Pergama, tot quondam populis terrisque superbum regnatorem Asiae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 22:15)
Non ego Myrmidonum sedes Dolopumve superbas aspiciam, aut Graiis servitum matribus ibo, Dardanis, et divae Veneris nurus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 32:21)
Postquam res Asiae Priamique evertere gentem immeritam visum Superis, ceciditque superbum Ilium, et omnis humo fumat Neptunia Troia, diversa exsilia et desertas quaerere terras auguriis agimur divom, classemque sub ipsa Antandro et Phrygiae molimur montibus Idae, incerti, quo fata ferant, ubi sistere detur, contrahimusque viros.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 1:1)
nos, patria incensa, diversa per aequora vectae, stirpis Achilleae fastus iuvenemque superbum, servitio enixae, tulimus:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 15:3)
"Coniugio, Anchise, Veneris dignate superbo, cura deum, bis Pergameis erepte ruinis, ecce tibi Ausoniae tellus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 20:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION