라틴어 문장 검색

sed si de Gaio Caesare dictum est, multi per matrem Venerem accipiunt, per leones et tigres populos quos sub- egit, per thiasos sacra quae pontifex instituit, per formosum pecus po- pulum Romanum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 2012)
nam vult exequi sectam Epicuream, quam didicerant tam Vergilius quam Varus docente Sirone.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 132)
atque apio apud antiquos in agone erat species coronae de apio, sed in Nemeaeo agone, qui in honorem Archemori institutus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 681)
et cum primus oves tonderi et vestem de lanis fieri instituisset, meruit ut eius nomine oves μῆλα vocarentur;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 3711)
qui accepto regno oppidum constituit et ex patris nomine Eleusinum nominavit Cererique sacra primus instituit, quae θεσμοφόρια graece dicuntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1916)
sane in bu- colicis alium illi habitum dedit "venit et agresti capitis Silvanus honore". quidam Silvanum primum instituisse plantationes dicunt, ideo 'tenera ab radice' poetam dixisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 205)
prima ceres f. m. v. t. institvit prima Ceres omne agriculturae genus hominibus indicavit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1471)
sane feriis ter- ram ferro tangi nefas est, quia feriae deorum causa instituuntur, festi dies hominum quoque.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2685)
Varro dicit anti- quos nundinas feriatis diebus agere instituisse, quo facilius commercii causa ad urbem rustici commearent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2752)
quam rem plenissime Avienus exsequitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4882)
hactenus arvorum cultus et sidera caeli mire iteravit illum versum "quid faciat laetas segetes, quo sidere terram". in hoc autem libro exsequitur culturam agri consiti, qui omnium arborum continet genera.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 11)
sponte sua quae se t. i. l. a. ad illud, quod omiserat, redit et exsequitur qualitatem trium generum, quae supra memora- verat, arborum scilicet sponte natarum, procreatarum ex semine et earum, quae de radicibus pullulant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 471)
quod qui de arboribus aut herbis dicunt in omnibus exsequuntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1344)
sed neque medorum silvae iam incipit laus Italiae, quam exsequitur secundum praecepta rhetorica:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1361)
quod ideo non est reprehendendum, quod non ea late exsequitur, sed capitatim et breviter transit quae latius explanat in singulis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1775)

SEARCH

MENU NAVIGATION