라틴어 문장 검색

itaque ut quisque optime natus institutusque est, esse omnino nolit in vita, si gerendis negotiis orbatus possit paratissimis vesci voluptatibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 77:1)
etsi dedit talem mentem, quae omnem virtutem accipere posset, ingenuitque sine doctrina notitias parvas rerum maximarum et quasi instituit docere et induxit in ea, quae inerant, tamquam elementa virtutis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 80:5)
tecum enim mihi instituenda oratio est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 115:2)
quod et orationes declarant refertae philosophorum sententiis et doctissimorum hominum familiaritates, quibus semper domus nostra floruit, et principes illi Diodotus Philo Antiochus Posidonius, a quibus instituti sumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 6:4)
Nam qui summum bonum sic instituit, ut nihil habeat cum virtute coniunctum, idque suis commodis, non honestate metitur, hic, si sibi ipse consentiat et non interdum naturae bonitate vincatur neque amicitiam colere possit nec iustitiam nec liberalitatem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 7:4)
Sed cum plerique arbitrentur res bellicas maiores esse quam urbanas, minuenda est haec opinio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 97:1)
vere autem si volumus iudicare, multae res exstiterunt urbanae maiores clarioresque quam bellicae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 97:3)
quamquam haec quidem res non solum ex domestica est ratione (attingit etiam bellicam, quoniam vi manuque confecta est), sed tamen id ipsum est gestum consilio urbano sine exercitu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 99:8)
Ut enim sunt, quem ad modum supra dixi, qui urbanis rebus bellicas anteponant, sic reperias multos, quibus periculosa et calida consilia quietis et cogitatis splendidiora et maiora videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 107:3)
Quod genus peccandi vitandum est etiam in rebus urbanis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 109:10)
alter autem, qui in illa dictatura scriba fuerat, in hac fuit quaestor urbanus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 38:3)
nam ad cuiusque vitam institutam accommodandum est, a multisne opus sit an satis sit a paucis diligi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 39:2)
ita enim instituisse et vilicis imperavisse, ut omnia praeberentur, quicumque Laciades in villam suam devertisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 85:9)
Cum externis corporis hoc modo comparantur, valere ut malis quam dives esse, [cum corporis externa hoc modo, dives esse potius quam maximis corporis viribus,] ipsa inter se corporis sic, ut bona valetudo voluptati anteponatur, vires celeritati, externorum autem, ut gloria divitiis, vectigalia urbana rusticis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 116:3)
atque is non accurata quadam orationis copia, sed nutu atque verbo libertinos in urbanas tribus transtulit, quod nisi fecisset, rem publicam, quam nunc vix tenemus, iam diu nullam haberemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 38:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION