라틴어 문장 검색

Id actum est, mihi crede, ab illo, quisquis formator universi fuit, sive ille deus est potens omnium, sive incorporalis ratio ingentium operum artifex, sive divinus spiritus per omnia maxima ac minima aequali intentione diffusus, sive fatum et immutabilis causarum inter se cohaerentium series - id, inquam, actum est, ut in alienum arbitrium nisi vilissima quaeque non caderent.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 49:1)
exclamavit Cordus tunc vere theatrum perire.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 133:4)
Accusatores auctore Seiano adeunt consulum tribunalia,queruntur mori Cordum, ut interpellarent quod coegerant ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 136:2)
adeo illis Cordus videbatur effugere.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 136:3)
Nec in eadem intentione aequaliter retinenda mens est, sed ad iocos devocanda.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 148:1)
quicquid longa cogitatio illi praestatura erat, prima intentio animi dabat;
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, Torta a tyranno pro marito.38)
ille vocali genitus Camena, cuius ad chordas modulante plectro restitit torrens, siluere venti, cura suo cantu volucris relicto adfuit tota comitante silva, Thracios sparsus iacuit per agros, at caput tristi fluitavit Hebro:
(세네카, 메데아 10:24)
CREMVTIVS CORDVS et ipse ait Ciceronem secum cogitasse, utrumne Brutum, an Cassium, an Sex.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 19:1)
tinnulas plectro feriente chordas,
(세네카, Troades 856:1)
cornipedum tergo gens altera fertur, haec habitat, teretes arcus et spicula cordi, terribiles certaeque manus iaculisque ferendae mortis fixa fides et non peccante sub ictu edoctus peccare furor, gens ista repente erumpens solidumque rotis transvecta per Histrum venerat et siccas inciderat orbita lymphas.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 118)
Hinc sese ad totam genetricem transtulit Orpheus et docuit chordas dicere Calliopam.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Praefatio panegyrici dicti Avito Augusto 11)
Non hic Hesiodea pinguis Ascrae spectes carmina Pindarique chordas;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem38)
hic et Pipliadas induxerat optimus Orpheus chordis, voce, manu, carminibus, calamis, ambitiosus Hymen totas ibi contulit artes;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Praefatio epithalamii dicti Ruricio et Hiberiae 10)
cito, diva, necte chordas nec, quod detonuit Camena maior, nostram pauperiem silere cogas.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Polemio suo salutem , Praefatio epithalamii dicti Polemio et Araneolae7)
Ergo age, Pierias, Erato, mihi percute chordas;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem11)

SEARCH

MENU NAVIGATION