라틴어 문장 검색

Interii, si non invenio ego illas viginti minas, et profecto, nisi illud perdo argentum, pereundum est mihi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 3115)
Heia, Megadore, haud decorum facinus tuis factis facis, ut inopem atque innoxium abs te atque abs tuis me inrideas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 285)
Evclio Perii interii occidi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 91)
oppido ego interii:
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 927)
Interii miser.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 772)
Oppido interii miser.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 823)
dolis ego prensus sum, ille mendicans paene inventus interiit, dum ibi exquirit fata Iliorum;
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 921)
omnia me mala consectantur, omnibus exitiis interii.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 5, scene 16)
Decet innocentem servom atque innoxium confidentem esse, suom apud erum potissimum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 514)
Qui per virtutem, periit, at non interit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 536)
Quando ego te exemplis pessumis cruciavero atque ob sutelas tuas te morti misero, vel te interiisse vel periisse praedicent;
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 538)
Occidi atque interii.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 580)
Meum elocutust nomen, interii . Lamp.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 357)
nam hercle ego illam anum inridere me ut sinam, satiust mihi quovis exitio interire.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 4, scene 116)
Di immortales, ut ego interii basilice.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 1, scene 1183)

SEARCH

MENU NAVIGATION