라틴어 문장 검색

in quo genere Cicero quidem, qui mandantibus sociis Verrem deferebat, hac usus est divisione, spectandum a quo maxime agi velint ii quorum de ultione quaeritur, a quo minime velit is qui accusatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 197:2)
frequentissimae tamen hae sunt quaestiones, uter maiores causas habeat, uter plus industriae aut virium sit adlaturus ad accusandum, uter id fide meliore facturus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 197:3)
simpliciores illae iniusti repudii, sub qua lege controversiae illud proprium habent, quod a parte accusantis defensio est, a defendentis accusatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 202:2)
acetabula quidquid habent, et pyxides cuiuscunque materiae sunt, et parricida matris quoque aut fratris interfector.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 254:2)
est enim quaedam praemunitio, qualis Ciceronis contra Q. Caecilium, quod ad accusandum descendat qui semper defenderit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 64:2)
quid porro tam contrarium quam eum, qui accusetur, quia summum nefas suspicatus de uxore videatur, confirmare id ipsa defensione, quod diluendum est?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 126:1)
non vult populus Romanus obsoletis criminibus accusari Verrem durum, si desinas;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 327:2)
sed poscitur tum austera, si accuses, fusa, si laudes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 385:2)
multum ingenii in Caelio et praecipue in accusando multa urbanitas, dignusque vir cui et mens melior et vita longior contigisset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 116:1)
non enim iusta ex causa vel necessaria videri potest postulasse eum, sed quadam accusandi voluptate.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 58:6)
nam et nobilis et iuvenis et non iniusto dolore venerat ad accusandum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 69:3)
et ambitus quidam damnati recuperandae dignitatis gratia reos eiusdem criminis detulerunt, ut in scholis luxuriantem patrem luxuriosus ipse iuvenis accusat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 80:1)
Postquam illos videt queri de avaritia magistratuum, accusare senatum, quod in eo auxili nihil esset, miseriis suis remedium mortem exspectare:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 40장4)
Sin captus pravis cupidinibus ad inertiam et voluptates corporis pessum datus est, perniciosa libidine paulisper usus, ubi per socordiam vires tempus ingenium diffluxere, naturae infirmitas accusatur:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 1장5)
Is postquam magnitudine facinoris perculsus ad tempus non venit metusque rem impediebat, Bomilcar, simul cupidus incepta patrandi et timore soci anxius, ne omisso uetere consilio nouum quaereret, litteras ad eum per homines fidelis mittit, in quis mollitiam socordiamque viri accusare, testari deos, per quos iurauisset, monere, ne praemia Metelli in pestem conuerteret:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 70장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION