라틴어 문장 검색

Ianum quidam solem demonstrari volunt, et ideo geminum, quasi utriusque ianuae caelestis potentem, qui exoriens aperiat diem, occidens claudat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 9:1)
Inde et simulachrum eius plerumque fingitur manu dextera trecentorum et sinistra sexaginta et quinque numerum tenens ad demonstrandum anni dimensionem, quae praecipua est solis potestas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 10:1)
Ideo et apud nos in quattuor partes spectat, ut demonstrat simulachrum eius Faleris advectum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 13:1)
Huic deae sedentes vota concipiunt, terramque de industria tangunt, demonstrantes ipsam matrem terram esse mortalibus adpetendam.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 21:1)
Item autem illi interpretantur Iovis fiduciam.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 14:2)
Nonnullis placet Idus dictas vocabulo Graeco, οἷον ἀπὸ τοῦ εἴδους, quod eo die plenam speciem luna demonstret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 16:3)
Nam quia sermo interpretatur cogitationes latentes, Ἑρμῆς ἀπὸ τοῦ ἑρμηνεύειν propria appellatione vocitatus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 5:3)
Delius cognominatur ἀπὸ τοῦ δῆλα καὶ φανερὰ πάντα ποιεῖν τῷ φωτὶ, quod inluminando omnia clara demonstret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 32:1)
Quod ita intellegendum naturalis ratio demonstrat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 53:1)
Item Orpheus Liberum atque Solem unum esse deum eundemque demonstrans de ornatu vestituque eius in sacris Liberalibus ita scribit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 22:1)
Quae de Libero patre dicta sunt, haec Martem eundem ac solem esse demonstrant:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 1:1)
Postremo potentiam solis ad omnium potestatum summitatem referri indicant theologi, qui in sacris hoc brevissima precatione demonstrant dicentes:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 21:1)
Et ne videar velle omnia unus amplecti, spondeo violentissima inventa vel sensa rhetoricae in Virgiliano me opere demonstraturum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 14:1)
Idem poeta tam scientia profundus quam amoenus ingenio nonnulla de veteribus verbis quae ad proprietatem sacrorum noverat pertinere ita interpretatus est ut mutato verbi sono integer tellectus maneret.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 10:1)
Hanc ergo esse, quae adoratur ab Aenea, Γενέτορος aram poeta demonstrat, siquidem templum ingressus pontifex nullo acto sacrificio statim inchoat precem, et ut Γενέτορα expressus nominaret:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION