라틴어 문장 검색

Illum indignanti similem similemque minanti aspiceres, pontem auderet quia vellere Cocles et fluvium vinclis innaret Cloelia ruptis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 26:7)
Euphrates ibat iam mollior undis, extremique hominum Morini, Rhenusque bicornis, indomitique Dahae, et pontem indignatus Araxes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 27:27)
Ac velut ille canum morsu de montibus altis actus aper, multos Vesulus quem pinifer annos defendit multosve palus Laurentia, silva pastus harundinea, postquam inter retia ventum est, substitit infremuitque ferox et inhorruit armos, nec cuiquam irasci propiusque accedere virtus, sed iaculis tutisque procul clamoribus instant;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 28:6)
Tum frigida toto paulatim exsolvit se corpore lentaque colla et captum leto posuit caput, arma relinquunt, vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 29:20)
mugitus veluti cum prima in proelia taurus terrificos ciet atque irasci in cornua temptat, arboris obnixus trunco, ventosque lacessit ictibus aut sparsa ad pugnam proludit harena.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 4:13)
Quod Venus audaci nymphae indignata licere adcessit telumque alta ab radice revellit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 29:8)
Ast illi solvuntur frigore membra vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 34:16)
Te, Lari maxume, teque, fluctibus et fremitu adsurgens Benace marino an memorem portus Lucrinoque addita claustra atque indignatum magnis stridoribus aequor Iulia qua ponto longe sonat unda refuso Tyrrhenusque fretis inmittitur aestus Avernis?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 8:11)
Ergo omni cura viris exercet et inter dura iacet pernix instrato saxa cubili frondibus hirsutis et carice pastus acuta, et temptat sese atque irasci in cornua discit arboris obnixus trunco ventosque lacessit ictibus et sparsa ad pugnam proludit harena.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 9:7)
siquis infamem mihi nunc iuvencum dedat iratae, lacerare ferro et frangere enitar modo multum amati cornua monstri.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 2715)
indignatur item privatis ac prope socco dignis carminibus narrari cena Thyestae:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 3:10)
et idem indignor, quandoque bonus dormitat Homerus;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 11:6)
fidis offendar medicis, irascar amicis, cur me funesto properent arcere veterno;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 84)
ridebit monitor non exauditus, ut ille qui male parentem in rupes protrusit asellum iratus:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 2010)
solibus aptum, irasci celerem, tamen ut placabilis essem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 2015)

SEARCH

MENU NAVIGATION