라틴어 문장 검색

Unde non mediocriter miror consuetudines has in monasteriis dudum inolevisse, quod quemadmodum viris /f.16rd/ abbates, ita et feminis abbatisse preponantur, et eiusdem regule professione tam femine quam viri se astringant, in qua tamen pleraque continentur que a feminis tam prelatis quam subiectis nullatenus possunt adimpleri.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 3:1)
Ex tunc itaque manifesta omnibus eorum nequitia, patenter iam cepi eorum, prout poteram, insidias declinare, et iam a conventu abbatie me subtrahere et in cellulis cum paucis habitare.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 6:1)
Sedet in insidiis, cum divitibus, etc." His itaque documentis atque exemplis animati, tanto securius ista toleremus quanto /f.18va/ iniuriosius accidunt.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 8:18)
Ad has itaque dissolvendas controversias cum me sufficere arbitrarentur, quem quasi ab ipsis cunabulis in philosophiae studiis, ac praecipue dialecticae, quae omnium magistra rationum videtur, conversatum sciant, atque experimento, ut aiunt, didicerint, unanimiter postulant ne talentum mihi a Domino commissum multiplicare differam;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 1:11)
plura tamen in scriptis suis erronee posita retractando atque corrigendo professus est, dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:22)
Ut volet quisque accipiat hoc quod facio, me tamen apostolicam illam sententiam intueri et in hac re oportuit, ubi ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:24)
Tanti itaque viri instructus exemplo, si qua forte per errorem proferam, nulla in his per contemptionem defendam, aut per elationem praesumam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:38)
Ut si nondum ignorantiae vitio caream, haeresis tamen crimen non incurram.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:39)
Est itaque fides tam bonarum quam malarum rerum, et tam praesentibus vel praeteritis quam futuris, sicut in principio Enchiridion beatus disserit Augustinus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:5)
Nec tamen id ejus amore gerimus, quia pro nobis id potius quam pro ipso agimus, nec tam illius utilitatem quam nostram in hoc attendentes.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:12)
Ex fide itaque spes nascitur, cum quod credimus bonum nos adepturos esse per Dei misericordiam confidimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:8)
Reperitur tamen fides dici de apparentibus quoque, sicut de non apparentibus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:20)
Sed et si dicimus credi quae videntur, sicut dicit unusquisque oculis suis se credidisse, non tamen ipsa est quae in nobis aedificatur fides, sed ex rebus quas videmus, agitur in nobis, ut ea credantur, quae non videntur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:53)
III. Sed tamen est fides etiam rerum, quando non verbis, sed rebus ipsis praesentibus creditur quod futurum est, cum jam per speciem manifestam se contemplandam praebebit sanctis ipsa Dei sapientia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 3:1)
His itaque testimoniis patet fidei nomen modo proprie, modo improprie poni, cum videlicet non solum de occultis, verum etiam de manifestis fides dicatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 3:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION