라틴어 문장 검색

quam sibi praestiteris, qua consolatus amicum sis ope, solandus cum simul ipse fores, pro quibus affirmat fore se memoremque piumque, sive diem videat sive tegatur humo, per caput ipse suum solitus iurare tuumque, quod scio non illi vilius esse suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 418)
"temptavit Geticus nuper delere tyrannus Italiam patrio veniens iuratus ab Histro has arces aequare solo, tecta aurea flammis solvere, mastrucis proceres vestire togatos;"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2239)
"per solis ignes iuro, qui nostros dies reciprocatis administrat circulis, cuius recursu lux et annus ducitur, ignes parandos iam tibi tristis rogi, qui fine digno corpus istud devorent, quod perseverans tam resistit nequiter sacris vetustis, nec dolorum spiculis victum fatiscit, fitque poenis fortius."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1226)
"si paenitet, haud nocet error, paenituit Ionatham ieiunia sobria dulci conviolasse favo sceptri mellisque sapore heu male gustato, regni dum blanda voluptas oblectat iuvenem iurataque sacra resolvit."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1103)
conpositis igitur rerum morumque secundis in commune bonis, postquam 1 intra tuta morari contigit ac statione frui valloque foveri pacificos Sensus, et in otia solvere curas, 1 exstruitur media castrorum sede tribunal editiore loco, tumulus quem vertice acuto excitat in speculam, subiecta unde omnia late liber inoffenso circum inspicit aere visus, hunc sincera Fides simul et Concordia, sacro foedere iuratae Christi sub amore sorores, conscendunt apicem;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1208)
iusiurandum dabitur te esse Indignum iniuria hac;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 2, scene 129)
Quem neque fides neque iusiurandum neque ilium misericordia Repressit neque reflexit, neque quod partus instabat prope, Cui miserae indigne per vim vitium obtulerat.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 214)
qui sine hac iurabat se unum nunquam victurum diem;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 288)
Ubi scit factum, ad matrem virginis Venit ipsus ultro lacrimans, orans, obsecrans, Fidem dans, iurans se illam ducturum domum.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 460)
Vel hic Pamphilus iurabat quoties Bacchidi, Quam sancte ut quivis facile posset credere, Nunquam illa viva lucturum uxorem domum.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 1, scene 15)
Dabo iusiurandum nihil esse istorum tibi.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 4112)
Aliud si scirem qui firmare meam apud vos possem fidem Sanctius quam iusiurandum, id pollicerer tibi, Lache, [Me] segregatum habuisse, uxorem ut duxit, a me Pamphilum.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 5, scene 150)
Eas ad mulieres huc intro, atque istuc iusiurandum idem Polliceare illis:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 5, scene 158)
non ego cum Danais Troianam exscindere gentem Aulide iuravi, classemve ad Pergama misi, nec patris Anchisae cineres Manisve revelli, cur mea dicta neget duras demittere in auris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 17:9)
"Anchisa generate, deum certissima proles, Cocyti stagna alta vides Stygiamque paludem, di cuius iurare timent et fallere numen.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 14:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION