라틴어 문장 검색

Quid Diagoras, Atheos qui dictus est, posteaque Theodorus nonne aperte deorum naturam sustulerunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 63:1)
quid igitur censes Apim illum sanctum Aegyptiorum bovem nonne deum videri Aegyptiis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 82:2)
quid canis nonne similis lupo (atque, ut Ennius, "simia quam similis turpissuma bestia nobis");
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 97:5)
quid inter ipsos homines nonne et simillimis formis dispares mores et moribus figura dissimilis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 98:3)
Quid i qui dixerunt totam de dis inmortalibus opinionem fictam esse ab hominibus sapientibus rei publicae causa, ut quos ratio non posset eos ad officium religio duceret, nonne omnem religionem funditus sustulerunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 118:1)
Quid qui aut fortis aut claros aut potentis viros tradunt post mortem ad deos pervenisse, eosque esse ipsos quos nos colere precari venerarique soleamus, nonne expertes sunt religionum omnium?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 119:1)
quid collega eius Iunius eodem bello nonne tempestate classem amisit, cum auspiciis non paruisset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 7:5)
quid haruspicum ars nonne divina?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 12:2)
Haec innumerabilia ex eodem genere qui videat nonne cogatur confiteri deos esse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 12:3)
tantum ergo ornatum mundi, tantam varietatem pulchritudinemque rerum caelestium, tantam vim et magnitudinem maris atque terrarum si tuum ac non deorum inmortalium domicilium putes, nonne plane desipere videare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 17:2)
nonne mavis illud credere, quod probari potest, animos praeclarorum hominum, quales isti Tyndaridae fuerunt, divinos esse et aeternos, quam eos qui semel cremati essent equitare et in acie pugnare potuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 12:1)
his igitur auctoribus nonne debes moveri?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 13:4)
quid aestus maritimi vel Hispanienses vel Brittannici eorumque certis temporibus vel accessus vel recessus sine deo fieri nonne possunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 24:3)
Quid ille funestas epulas fratri conparans nonne versat huc et illuc cogitatione rationem:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 69:1)
at Diagoras cum Samothracam venisset Atheus ille qui dicitur, atque ei quidam amicus "tu, qui deos putas humana neglegere, nonne animadvertis ex tot tabulis pictis, quam multi votis vim tempestatis effugerint in portumque salvi pervenerint", "ita fit" inquit, "illi enim nusquam picti sunt qui naufragia fecerunt in marique perierunt". idemque, cum ei naviganti vectores adversa tempestate timidi et perterriti dicerent non iniuria sibi illud accidere qui illum in eandem navem recepissent, ostendit eis in eodem cursu multas alias laborantis quaesivitque num etiam in is navibus Diagoram vehi crederent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 90:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION