라틴어 문장 검색

templumque in ea locuples valde et illic velamina aurea et loricae et scuta, quae reliquit ibi Alexander Philippi rex Macedo, qui regnavit primus in Graecia.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장2)
Et intraverunt sacerdotes et steterunt ante faciem altaris et templi et flentes dixerunt:
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장36)
Et quicumque confugerint in templum, quod est Hierosolymis, et in omnibus finibus eius debentes regalia et quamlibet rem, dimittantur, et universa, quae sunt eis in regno meo.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장43)
Et succendit Ionathas Azotum et civitates, quae erant in circuitu eius, et accepit spolia eorum et templum Dagon et omnes, qui fugerunt in illud, succendit igne.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장84)
Et, ut appropiavit Azoto, ostenderunt ei templum Dagon succensum et Azotum et suburbana eius demolita et corpora proiecta et combustos, quos combusserat in bello; fecerant enim tumulos eorum in via eius.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장4)
Et munivit montem templi, qui erat secus arcem, et habitavit ibi ipse et qui cum eo erant.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장53)
Cum autem obtinuerimus regnum nostrum, glorificabimus te et gentem tuam et templum gloria magna, ita ut manifestetur gloria vestra in universa terra ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장9)
Et alios misit occupare Ierusalem et montem templi.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 16장20)
Nam cum in Perside esset dux ipse et qui cum ipso videbatur esse intolerabilis exercitus, concisi sunt in templo Naneae, fraude utentibus sacerdotibus Naneae.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장13)
Cumque proposuissent eas sacerdotes Naneae, et ipse cum paucis ingressus esset intra ambitum fani, clauserunt templum; cum intrasset Antiochus,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장15)
circumsaepiens autem rex et rem diligenter examinans, templum fecit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장34)
Manifestabatur autem et ut sapientiam habens obtulit sacrificium dedicationis et consummationis templi.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장9)
De Iuda vero Maccabaeo et fratribus eius et de templi magni purificatione et de arae dedicatione,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장19)
et famosissimum in toto orbe templum recuperarent et civitatem liberarent et leges, quae futurum erat ut abolerentur, restituerentur, Domino cum omni clementia propitio facto illis,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장22)
fiebat ut et ipsi reges locum honorarent et templum maximis muneribus illustrarent,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION