라틴어 문장 검색

" Ignis, qui alentem materiam occupavit, aqua et interdum ruina extinguendus est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 14:6)
Res geritur et per lineamenta sua ingenii opus nectitur, ex quo nihil subduci sine ruina potest.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 33 5:3)
ruina eius non est tam molliter conlocanda.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 11:3)
Erunt tamen, qui hanc ruinam magis timeant, quamvis utraque mortifera aeque sit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 6:6)
His oppono ferro transfossos aut exanimatos serpentium morsu aut fractos ruina aut per longam nervorum contractionem extortos minutatim.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 43:4)
Pompeius amittet exercitum, sed illud pulcherrimum rei publicae praetextum, optimates, et prima acies Pompeianarum partium, senatus ferens arma, uno proelio profligabuntur et tam magni ruina imperii in totum dissiliet orbem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 9:2)
Nunc hoc plerique faciunt, ad trahunt in se ruinam, cui obstandum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 15:5)
virtutem non flamma, non ruina inferius adducet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 10:2)
Quemadmodum exhortaris, ut totius gentis ruinam obiectis corporibus excipiant et vita potius quam loco cedant ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 21:1)
Nulla res magna non aliquod habuit ruinae suae spatium;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 2:5)
Libet admirantem invictam constantiam viri inter publicas ruinas non labantis dicere:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 71:5)
Incendium dico, ruinam, alia, quae nobis incidunt, non insidiantur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 103 1:1)
si ille procubuit, et cetera ruinam sequuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 22:6)
Horatius Cocles solus implevit pontis angustias adimique a tergo sibi reditum, dummodo iter hosti auferretur, iussit et tam diu prementibus restitit, donec revulsa ingenti ruina tigna sonuerunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 7:1)
nec tu, quamvis dura virago patiensque mali, poteris tantas flere ruinas, non quae verno mobile carmen ramo cantat tristis aedon Ityn in varios modulata sonos, non quae tectis Bistonis ales residens summis impia diri furta mariti garrula narrat, lugere tuam poterit digne conquesta domum, licet ipse velit clarus niveos inter olores Histrum cycnus Tanainque colens extrema loqui, licet alcyones Ceyca suum fluctu leviter plangente sonent, cum tranquillo male confisae credunt iterum pelago audaces fetusque suos nido pavidae titubante fovent;
(세네카, 아가멤논 12:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION