라틴어 문장 검색

aurum, aut aliud metallum foliatum non delectatur aere circumfuso.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 447:5)
Certe sunt qui cogitationum vertigine delectantur, ac pro servitute habent fide fixa aut axiomatis constantibus constringi, liberi arbitrii usum in cogitando non minus quam in agendo affectantes.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 1:4)
Siquidem videntur illi non tam ipsa ultione delectari quam ut laesum facti sui poeniteat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IV. DE VINDICTA 1:18)
Iudicium igitur capi potest quid cordi magis volupe sit ex eo quod oculos magis delectat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, V. DE REBUS ADVERSIS 1:14)
Nam eos reddit animo degeneres, fallaciis deditos, ignobilium consortio se delectantes, magisque ad luxum propensos quando rerum copiam adepti sint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VII. DE PARENTIBUS ET LIBERIS 1:15)
Etenim animi hominum se pascunt et delectantur aut bono proprio aut malo alieno.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 2:5)
Ipse dixit qui rem optime noverat, nec tamen in eo quod laudabat multum naturae debebat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:8)
Res sane difficilis esset, etiam illi qui dixerit, plus veri ac falsi, idque compendio miscuisse, quam illo scito quicqunque solitudine delectatur aut fera aut deus est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 1:2)
Vix occurrit casus aliquis in quo se laudare quis decore possit, praeter unum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXII. DE DISCURSU SERMONUM 3:13)
Is est, si virtutem alterius laudet, sed eam intelligo virtutem ad quam ipse aspirat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXII. DE DISCURSU SERMONUM 3:14)
Secundum genus eorum quibus naturales quadam facultates insunt quae magis iuventutem decent quam senectutem, qualis est oratio fluens et luxuriosa quae in iuvene laudatur, in sene non item.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XL. [ = English XLII] DE IUVENTUTE ET SENECTUTE 1:37)
Quae sane laudum formula principibus et viris quibuscunque dignioribus debetur laudando praecipere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LI. [ = English LIII] DE LAUDE 1:17)
Adeo ut apud Graecos in proverbium exierit, ei qui in malum suum laudaretur pustulam mari continuo adnaturam, sicut apud nos vulgo dicitur cum quis mentiatur, metuendum ne eius linguae scabies propediem oboriatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LI. [ = English LIII] DE LAUDE 1:20)
Hoc est, liberaliter et copiose id in aliis laudare in quo ipse emineas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LII. [= English LIV] DE VANA GLORIA 1:34)
Nam ad hunc modum ille, ingeniose satis, In alio laudando tibiipsi ministras.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LII. [= English LIV] DE VANA GLORIA 1:35)

SEARCH

MENU NAVIGATION