라틴어 문장 검색

hunc quoque adsiduis caedibus ita subegerunt, ut ne oculos quidem aut vocem Numantini viri quisquam sustineret.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM NUMANTINUM 5:1)
quippe qui Iugurthinis, Cimbricis, Mithridaticis, Parthicis, piraticis bellis, Gallicis atque Germanicis, quibus caelum ipsum gloria ascendit, Gracchanas Drusianasque caedes, ad hoc servilia bella miscuerint et, ne quid turpitudini desit, gladiatoria.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM NUMANTINUM 20:1)
Itaque tanto ardore pugnatum est, ea caedes hostium fuit, ut victor Romanus cruento flumine non plus aquae biberit quam sanguinis barbarorum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CIMBRICUM TEVTONICUM TIGURINUM 9:5)
Caedes a foro coepit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, SEDITIO TIBERI GRACCHI 7:1)
Inde proximorum caede depulsus cum se in Aventinum recepisset, inde quoque obvia senatus manu ab Opimio consule oppressus est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, SEDITIO C. GRACCHI 5:1)
Igitur post Metelli fugam omni nobilitate perculsa cum iam tertium annum dominaretur, eo vesaniae progressus est, ut consularia quoque comitia nova caede turbaret.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, SEDITIO APULEIANA 3:2)
Pompeius vero Strabo omnia flammis ferroque populatus non prius finem caedium fecit, quam Asculi eversione manibus tot exercituum, consulum direptarumque urbium dis litaretur utcumque.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM ADVERSUM SOCIOS 14:1)
Hic postquam manus omnis Octavi depulsa Ianiculo est, statim ad principum caedem signo dato aliquanto saevius quam vel in Punica urbe saevitur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 13:3)
Nec idem tamen caedium qui belli finis fuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 23:3)
Non enim prius quieverunt, quam in ipsa urbe medio senatu eorum, qui victi erant, odia victoris se caede satiarent.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 7:2)
Aderat puellae forma, quae duplicaretur ex illo, quod talis passa videbatur iniuriam, etodium ipsius regis, qui Pompei caedem partium fato, non Caesari dederat, haud dubie idem in ipsum ausurus, si
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 56:2)
Nec diutius lata dominatio est, sed Brutus et Cassius aliique patres consensere in caedem principis.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 93:1)
Caesar percussoribus patris contentus fuit, ideo ne, si inulta fuisset, etiam iusta eius caedes haberetur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, TRIUMVIRATUS 6:2)
Igitur caede perfecta cum veteranos Caesaris, nec inmerito, timerent, statim e curia in Capitolium confugerant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CASSI ET BRUTI 2:1)
Igitur cum appareret, quae strages rei publicae inmineret, displicuit ultio, cum caedes inprobaretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CASSI ET BRUTI 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION