라틴어 문장 검색

necdum prodiderat Esther cognationem et populum suum iuxta mandatum eius; quidquid enim ille praecipiebat, observabat Esther, ut eo tempore solita erat, quo eam parvulam nutriebat.
(불가타 성경, 에스테르기, 2장20)
iussimus, ut quoscumque Aman, qui negotiis publicis praepositus est et quem patris loco colimus, per litteras monstraverit, cum coniugibus ac liberis radicitus deleantur inimicorum gladiis, nullusque eorum misereatur, quarta decima die duodecimi mensis Adar anni praesentis;
(불가타 성경, 에스테르기, 3장13)
Quomodo enim potero sustinere malum, quod passurus est populus meus, et interitum cognationis meae? ".
(불가타 성경, 에스테르기, 8장6)
Quibus permisit rex Iudaeis in singulis civitatibus, ut in unum congregarentur et starent pro animabus suis et omnes inimicos suos cum coniugibus ac liberis interficerent atque delerent et spolia eorum diriperent;
(불가타 성경, 에스테르기, 8장11)
Isti dies memorarentur et celebrarentur per singulas generationes in singulis cognationibus, provinciis et civitatibus, nec esset ulla civitas, in qua dies Phurim non observarentur a Iudaeis et ab eorum progenie.
(불가타 성경, 에스테르기, 9장28)
Quod si et enutrierint filios suos, absque liberis eos faciam, absque hominibus; sed et vae eis, cum recessero ab eis!
(불가타 성경, 호세아서, 9장12)
"Da eis, Domine! Quid dabis eis? Da eis vulvam sine liberis et ubera arentia!".
(불가타 성경, 호세아서, 9장14)
Audite verbum hoc, quod locutus est Dominus super vos, filii Israel, super omnem cognationem, quam eduxi de terra Aegypti, dicens:
(불가타 성경, 아모스서, 3장1)
" Tantummodo vos cognovi ex omnibus cognationibus terrae; idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras.
(불가타 성경, 아모스서, 3장2)
Omnis ornatus eius ablatus est; quae erat libera, facta est ancilla.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장11)
et Ierusalem sit sancta et libera et fines eius et decimae et tributa.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장31)
Et omnem animam Iudaeorum, quae captiva est a terra Iudae in omni regno meo, relinquo liberam gratis, et omnes a tributis solvantur etiam pecorum suorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장33)
Ierusalem autem et sancta esse libera, et omnia arma, quae fabricatus es, et praesidia, quae construxisti, quae tenes, maneant tibi;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장7)
Et, qui multos de patria expulerat, peregre periit ad Lacedaemonios pervectus, quasi pro cognatione habiturus protectionem;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장9)
sanctam quidem civitatem, ad quam festinans veniebat, ut eam solo aequalem faceret ac sepulcrum congestorum strueret, liberam ostendere;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION