라틴어 문장 검색

Deinde cum finitimis, omni iure belli servato, cum Sabinis, cum Samnitibus, licet in multitudine decertantium, sub forma tamen duelli, de imperio decertatum fuisse Livius narrat:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 31:22)
Et notandum quod argumentum sumptum ad destructionem consequentis, licet de sua forma per aliquem locum teneat, tamen vim suam per secundam figuram ostendit, si reducatur sicut argumentum a positione antecedentis per primam. 10.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 33:25)
ergo scindere Imperium Imperatori non licet. 6.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 10:16)
Modo dico quod, sicut Ecclesie fondamento suo contrariari non licet, sed debet semper inniti super illud iuxta illud Canticorum "Que est ista, que ascendit de deserto delitiis affluens, innixa super dilectum?
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 10:24)
ergo Imperio se ipsum destruere non licet. 9.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 10:27)
Cum ergo scindere Imperium esset destruere ipsum, consistente Imperio in unitate Monarchie universalis, manifestum est quod Imperii auctoritate fungenti scindere Imperium non licet.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 10:28)
Quod quidem preceptum, licet ad offerentes faciem habere videatur, nichilominus est per consequens ad recipientes;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 12:25)
Licet in precedenti capitulo ducendo 'ad inconveniens' ostensum sit auctoritatem Imperii ab auctoritate summi Pontificis non causari, non tamen omnino probatum est ipsam inmediate dependere a Deo, nisi ex consequenti.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 15:2)
Nam quicunque tam obscene rationis est ut locum sue nationis delitiosissimum credat esse sub sole, hic etiam pre cunctis proprium vulgare licetur, idest maternam locutionem, et per consequens credit ipsum fuisse illud quod fuit Ade.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 34:2)
Et licet trisillabo carmine atque endecasillabo et omnibus intermediis cantores latii usi sint, pentasillabum et eptasillabum et endecasillabum in usu frequentiori habentur, et post hec trisillabum ante alia.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 57:3)
5. Et licet hoc quod dictum est celeberrimum carmen, ut dignum est, videatur omnium aliorum, si eptasillabi aliqualem societatem assumat, dummodo principatum obtineat, clarius magisque sursum superbire videtur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 75:1)
5. Est et pure sapidus, qui est rigidorum scolarium vel magistrorum, ut Piget me cunctis pietate maiorem, quicunque in exilio tabescentes patriam tantum sompniando revisunt;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 84:1)
nec licet aliquid artis sequentibus arrogare, sed solam artem antecedentis induere.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 132:3)
Licet enim in qualibet stantia rithimos innovare et eosdem reiterare ad libitum:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 135:2)
quod, si de propria cantionis arte rithimus esset, minime liceret:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 135:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION