라틴어 문장 검색

inlinendum mel cum omphacio;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 10장 3:5)
At si modicus quidem tumor sed exulceratio est, furfurum cremori ad gargarizandum paulum mellis adiciendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 10장 4:1)
Continendusque saepe ore reprimens cremor est, cui paulum mellis sit adiectum:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 11장 1:2)
hoc cum melle inlinitur, neque ulceribus tantum sed etiam tonsillis.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 11장 2:14)
Tum ipsa ulcera perunguenda sunt melle, cui rhus, quem Syriacum uocant, aut amarae nuces adiectae sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 11장 5:1)
eademque ratione ei crocum, murra, alumen, uinum, mel, miscetur:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 11장 5:3)
ad purganda tamen ulcera interdum caseus ex melle recte datur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 11장 6:6)
Inlinenda autem ipsa uua uel omphacio uel galla uel alumine scissili, sic ut cuilibet eorum mel adiciatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 14장 1:6)
quae per se contrita mixtaque rursus paulatim adiecto uino austero teruntur, donec his mellis crassitudo sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 14장 1:11)
sicciori cum exigua parte mellis inlita:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 15장 1:4)
Quotiens autem medicamentum inicitur, et ante et post os diluendum est uel cremore lenticulae uel aqua, in qua aut eruum aut oleae uerbenaeue decoctae sint, sic ut cuilibet eorum paulum mellis misceatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 15장 2:5)
Si tumor uicit, inponenda est uel lenticula uel marrubium uel oleae folia ex uino cocta, sic ut cuilibet eorum, dum teritur, mellis paululum adiciatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 2:4)
Si leuis is umor inest, uino eluenda sunt, tum buturo et rosae mellis paulum, et resinae terebenthinae pars quarta adicienda est;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 4:5)
quae ex uino austero cocuntur, donec mellis crassitudinem habeant.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 5:5)
Aerugo quoque cum cocto melle eaque quae ad oris ulcera supra conprensa sunt [curant] aut Erasistrati conpositio aut Cratonis recte super purulenta naturalia inponitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION