라틴어 문장 검색

neque enim vocum suavitate videntur aut novitate quadam et varietate cantandi revocare eos solitae, qui praetervehebantur, sed quia multa se scire profitebantur, ut homines ad earum saxa discendi cupiditate adhaerescerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 67:2)
quo usque ludis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 113:2)
Ludimur ab homine non tam faceto quam ad scribendi licentiam libero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 123:1)
cum vero deos nihil agere nihil curare confirmat membrisque humanis esse praeditos sed eorum membrorum usum nullum habere, ludere videtur satisque putare si dixerit esse quandam beatam naturam et aeternam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 3:6)
Ut enim pueris non omnem ludendi licentiam damus, sed eam, quae ab honestatis actionibus non sit aliena, sic in ipso ioco aliquod probi ingenii lumen eluceat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 133:5)
Ludendi etiam est quidam modus retinendus, ut ne nimis omnia profundamus elatique voluptate in aliquam turpitudinem delabamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 134:4)
Suppeditant autem et campus noster et studia venandi honesta exempla ludendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 134:5)
Sed ea, quae multum ab humanitate discrepant, ut si qui in foro cantet, aut si qua est alia magna perversitas, facile apparet nec magnopere admonitionem et praecepta desiderat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 186:1)
haec autem oratio, si res non subest ab oratore percepta et cognita, aut nulla sit necesse est aut omnium inrisione ludatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 50:4)
ut qui pila ludunt, non utuntur in ipsa lusione artificio proprio palaestrae, sed indicat ipse motus, didicerintne palaestram an nesciant, et qui aliquid fingunt, etsi tum pictura nihil utuntur, tamen, utrum sciant pingere an nesciant, non obscurum est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 72:3)
Nam si ut quisque in aliqua arte et facultate excellens aliam quoque artem sibi adsumpserit, is perficiet ut, quod praeterea sciet, id eius, in quo excellet, pars quaedam esse videatur, licet ista ratione dicamus pila bene et duodecim scriptis ludere proprium esse iuris civilis, quoniam utrumque eorum P. Mucius optime fecerit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 217:1)
ad ludendumne an ad pugnandum arma sint sumpturi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 84:6)
Haec sunt illa, quae me ludens Crassus modo flagitabat, cum a me divinitus tractari solere diceret et in causa M'. Aquili Gaique Norbani non nullis- que aliis quasi praeclare acta laudaret, quae me hercule ego, Crasse, cum a te tractantur in causis, horrere soleo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 188:1)
Sed ut in Scaevola continuit ea Crassus atque in illo altero genere, in quo nulli aculei contumeliarum inerant, causam illam disputationemque lusit, sic in Bruto, quem oderat et quem dignum contumelia iudicabat, utroque genere pugnavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 222:4)
itaque ea facillime luduntur, quae neque odio magno neque misericordia maxima digna sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 238:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION