라틴어 문장 검색

Saepius itaque ab altera parte, quam ex qua venit, recipienda et praecipue quia fere spiculis cingitur, quae magis laniant, si retrorsus quam si contra eximatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장21)
Hunc recentem non difficile est discutere medicamentis, quibus cicatrices in oculis extenuantur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장29)
In his ver expectandum est, aut si quid magis pressit, melior tamen autumnus est quam aestas aut hiemps, atque is ipse medius, iam fractis aestatibus, nondum ortis frigoribus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장56)
At quibus id in angulo est, potest adhiberi curatio, cum eo ne ignotum sit esse difficilem:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장89)
quantoque angulo propius id foramen est, tanto difficilior est, quoniam perangustum est, in quo versari manus possit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장90)
Neque senile autem corpus, neque quod mali habitus est, neque in quo difficulter ulcera sanescunt, huic medicinae idoneum est, quia nusquam celerius cancer occupat aut difficilius tollitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 9장7)
Ergo etiam hunc ferramento acuto in modum spathae facto resolvere ab osse oportet, adhibita diligentia, ne infra cartilago laedatur, in qua difficilis curatio est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 10장3)
quaque integra est, ea magis obnitatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 17장9)
Colligitur autem eo, quod difficilius urina redditur, in cervice calculum esse;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장76)
Proximo die, si spiritus difficilius redditur, si urina non excedit, si locus circa pubem mature intumuit, scire licet in vesica sanguinem concretum remansisse:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장125)
29 Ubi concepit autem aliqua, si iam prope maturus partus intus emortus est neque excidere per se potest, adhibenda curatio est, quae numerari inter difficillima potest:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장1)
31 Ab his ad crura proximus transitus est, in quibus orti varices non difficili ratione tolluntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 31장1)
atque ubi inciderunt, scire licet necessariam sed difficilem curationem esse.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장3)
Os fractum, nisi si succursum est, gravibus inflammationibus adficit, difficiliusque postea tractatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장27)
nam et maiores dolores adfert et difficilius curatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION