라틴어 문장 검색

quia ex paucis collectae, iisque maxime quae familiariter occurrunt, intellectum statim perstringunt, et phantasiam implent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 58:2)
ast ubi fallunt, licet multo frequentius, tamen negligunt et praetereunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 94:7)
Intellectus humanus illis, quae simul et subito mentem ferire et subire possunt, maxime movetur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 96:1)
nam cum maxime universalia in natura positiva esse debeant, quemadmodum inveniuntur, neque sunt revera causabilia;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 98:9)
Est autem aeque imperiti et leviter philosophantis, in maxime universalibus causam requirere, ac in subordinatis et subalternis causam non desiderare.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 98:13)
aut quia plurimum in illis operae posuerunt, iisque maxime assueverunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 110:3)
id quod maxime conspicuum cernitur in Aristotele, qui naturalem suam philosophiam logicae suae prorsus mancipavit, ut eam fere inutilem et contentiosam reddiderit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 110:5)
quae aut ex praedominantia, aut ex excessu compositionis et divisionis, aut ex studiis erga tempora, aut ex objectis largis et minutis, maxime ortum habent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 118:2)
Verba autem plerunque ex captu vulgi induntur, atque per lineas vulgari intellectui maxime conspicuas res secant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 120:6)
Idola theatri, sive theoriarum, multa sunt, et multo plura esse possunt, et aliquando fortasse erunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 129:1)
similiter, et multo magis, super phaenomena philosophiae fundari possunt et constitui varia dogmata.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 129:7)
Primi generis exemplum in Aristotele maxime conspicuum est, qui philosophiam naturalem dialectica sua corrupit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 134:1)
Postremo, modus ille inveniendi et probandi, ut primo principia maxime generalia constituantur, deinde media axiomata ad ea applicentur et probentur, errorum mater est, et scientiarum omnium calamitas.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 152:12)
Neque multo meliora sunt signa quae ex natura temporis et aetatis capi possunt, quam quae ex natura loci et nationis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 159:1)
quin potius in primo authore maxime floruerint, et deinceps declinaverint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 164:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION