라틴어 문장 검색

non est humano consilio, ne mediocri quidem, iudices, deorum immortalium cura res illa perfecta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 31장 2:1)
neque hoc tanto opere querendum videretur, haec summa in illis esse, si in nobis essent saltem mediocria;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 1장 2:1)
nam qui ab adulescentulo quaestum sibi instituisset sine impendio, postea quam nescio quid impendit et in commune contulit, mediocri quaestu contentus esse non poterat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 3장 2:6)
itaque hercule haud mediocriter de communi quodcumque poterat ad se in privatam domum sevocabat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 3장 3:2)
quibus ut uti possit orator, non ille vulgaris sed hic excellens, a propriis personis et temporibus semper, si potest, avocet controversiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 14장 3:5)
Is est enim eloquens, qui et humilia subtiliter et alta graviter et mediocria temperate potest dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 29장4)
quo genere nos mediocres aut multo etiam minus, sed magno semper usi impetu saepe adversaries de statu omni deiecimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 37장 2:1)
ego autem sentio omnis in oratione esse quasi permixtos et confusos pedes, nec enim effugere possemus animad- versionem, si semper isdem uteremur, quia nec numerosa esse, ut poema, neque extra numerum, ut sermo vulgi, esse debet oratio - alterum nimis est vinctum, ut de industria factum appareat, alterum nimis dissolutum, ut pervagatum ac vulgare videatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 57장 5:1)
meam autem quoniam pecuniam contemnis, et recte - est enim ad volgi opinionem mediocris, ad tuam nulla, ad meam modica - , de me silebo, de re loquar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 2장 1:3)
Specie autem comparantur, ut anteponantur quae propter se expetenda sunt eis quae propter aliud et ut innata atque insita adsumptis atque adventiciis, integra contaminatis, iucunda minus iucundis, honesta ipsis etiam utilibus, pro- clivia laboriosis, necessaria non necessariis, sua alienis, rara vulgaribus, desiderabilia eis quibus facile carere possis, perfecta incohatis, tota partibus, ratione utentia rationis experti- bus, voluntaria necessariis, animata inanimis, naturalia non naturalibus, artificiosa non artificiosis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 18장 3:2)
tene, cum ab is, qui se iudicum numero haberi volunt, evaseris, ad eos venire, qui vere iudices appellentur, Minoem Rhadamanthum Aeacum Triptolemum, convenireque eos qui iuste cum fide vixerint - haec peregrinatio mediocris vobis videri potest?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 97:2)
maius dicet esse malum mediocrem dolorem quam maxumum dedecus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 28:4)
quis mediocris gladiator ingemuit, quis vultum mutavit umquam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 41:7)
omne enim malum, etiam mediocre, malum est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 22:5)
est id quidem non mediocre ad aegritudinem augendam:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 28:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION