라틴어 문장 검색

aut interior scillae pars contrita, sic ut horum cuilibet mel adiciatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 8장 3:4)
Ex populo quoque alba cortex radicis in hunc usum in uino mixto recte coquitur, et in aceto cornus ceruini ramentum, et nepeta cum taeda pingui ac ficu item pingui uel in mulso uel in aceto et melle;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 9장 2:3)
tum croci, murrae, aluminis scissilis, singulorum P. #1108 II per se conteruntur, paulatimque his adiciuntur uini lenis cyathi duo, mellis unus;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 10장 2:2)
deinde priori suco ista miscentur, et rursus leniter incocuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 10장 2:3)
Aut eiusdem suci sextarius eodem modo coquitur, atque eadem ratione trita haec adiciuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 10장 2:4)
inlinendum mel cum omphacio;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 10장 3:5)
At si modicus quidem tumor sed exulceratio est, furfurum cremori ad gargarizandum paulum mellis adiciendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 10장 4:1)
Continendusque saepe ore reprimens cremor est, cui paulum mellis sit adiectum:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 11장 1:2)
hoc cum melle inlinitur, neque ulceribus tantum sed etiam tonsillis.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 11장 2:14)
Tum ipsa ulcera perunguenda sunt melle, cui rhus, quem Syriacum uocant, aut amarae nuces adiectae sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 11장 5:1)
eademque ratione ei crocum, murra, alumen, uinum, mel, miscetur:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 11장 5:3)
ad purganda tamen ulcera interdum caseus ex melle recte datur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 11장 6:6)
maxime tamen mandere ligustrum oportet, sucumque eum ore continere.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 13장 3:5)
Inlinenda autem ipsa uua uel omphacio uel galla uel alumine scissili, sic ut cuilibet eorum mel adiciatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 14장 1:6)
chelidoniae quoque suco per coclear inlita uua maximeque * * prodest.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 14장 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION