라틴어 문장 검색

in hoc solo vel minus peritum quam in ceteris, adiecta, si poterit fieri, etiam causa, cur id ita sit, vel paulo pertinaciorem vel credulum vel iratum vel impulsum ab aliis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 72:2)
Sed ubi consulem ad tantum facinus inpellere nequeunt, ipsi singillatim circumeundo atque ementiundo, quae se ex Volturcio aut Allobrogibus audisse dicerent, magnam illi invidiam conflaverant usque eo, ut nonnulli equites Romani, qui praesidi causa cum telis erant circum aedem Concordiae, seu periculi magnitudine seu animi mobilitate inpulsi, quo studium suum in rem publicam clarius esset, egredienti ex senatu Caesari gladio minitarentur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 49장5)
irati infestique sunt.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장53)
Ad hoc viritim, uti quemque ob militare facinus pecunia aut honore extulerat, commonefacere benefici sui et eum ipsum aliis ostentare, postremo pro cuiusque ingenio pollicendo minitando obtestando alium alio modo excitare, cum interim Metellus ignarus hostium monte degrediens cum exercitu conspicatur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 49장10)
Eo tempore Iugurtha per collis sequi, tempus aut locum pugnae quaerere, qua venturum hostem audierat, pabulum et aquarum fontis, quorum penuria erat, corrumpere, modo se Metello interdum Mario ostendere, postremos in agmine temptare ac statim in collis regredi, rursus aliis, post aliis minitari, neque proelium facere neque otium pati, tantummodo hostem ab incepto retinere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 55장13)
Iratus illi proximam occasionem stomachandi arripio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 12 2:1)
hoc enim, quod necessitati sat est, dat et irata.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 7:5)
Quo obligato a medicis cum minus sanguinis haberet, minus virium, animi idem, iam non tantum Caesari sed sibi iratus nudas in vulnus manus egit et generosum illum contemptoremque omnis potentiae spiritum non emisit, sed eiecit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 8:2)
illud scito, Vlixem non fuisse tam irato mari natum, ut ubique naufragia faceret;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 4:4)
si minus, dicam et iratis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 6:5)
Non est dubium " inquit " quin felicior res sit inconcussa valetudo quam ex gravibus morbis et extrema minitantibus in tutum vi quadam et patientia educta.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 40:2)
ille, qui non desiit ridere, cum hoc ipsum irati tortores omnia instrumenta crudelitatis suae experirentur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 18:7)
interim illud scito, sive adsignati sumus, sive neglecti et fortunae dati, nulli te posse inprecari quicquam gravius, quam si inprecatus fueris, ut se habeat iratum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 2:2)
tum murmur grave, maiora minitans, collibus summis cadit tractuque longo litus ac petrae gemunt:
(세네카, 아가멤논 10:21)
Ecce alia clades, fulmine irati Iovis armata Pallas quicquid haut hasta minax, haut aegide, haut furore Gorgoneo potest, at igne patrio temptat, et caelo novae spirant procellae, solus invictus malis luctatur Aiax.
(세네카, 아가멤논 10:53)

SEARCH

MENU NAVIGATION