라틴어 문장 검색

Itaque desinant homines mirari si spatium scientiarum non confectum sit, cum a via omnino aberraverint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 186:1)
Rursus vero homines a progressu in scientiis detinuit et fere incantavit reverentia antiquitatis, et virorum, qui in philosophia magni habiti sunt, authoritas, atque deinde consensus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 190:1)
adeo ut(si verum dicendum sit) cum hujusmodi scientiae rationales et dogmaticae inceperint, inventio operum utilium desierit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 196:8)
Atque hominum admirationi, quoad doctrinas et artes, per se satis simplici et prope puerili, incrementum accessit ab eorum astu et artificio qui scientias tractaverunt et tradiderunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 202:1)
tamen apud intellectum vulgarem scientiae formam et rationem integrae prae se ferunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 202:5)
At longe majora a pusillanimitate, et pensorum, quae humana industria sibi proposuit, parvitate et tenuitate, detrimenta in scientias invecta sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 207:1)
Rursus in moribus et institutis scholarum, academiarum, collegiorum, et similium conventuum, quae doctorum hominum sedibus et eruditionis culturae destinata sunt, omnia progressui scientiarum adversa inveniuntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 217:1)
In artibus autem et scientiis, tanquam in metalli fodinis, omnia novis operibus et ulterioribus progressibus circumstrepere debent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 217:12)
sed ista, quam diximus, doctrinarum administratio et politia scientiarum augmenta durius premere consuevit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 217:14)
tamen satis est ad cohibendum augmentum scientiarum, quod hujusmodi conatus et industriae praemiis careant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 219:2)
Non enim penes eosdem est cultura scientiarum et praemium.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 219:3)
Scientiarum enim augmenta a magnis utique ingeniis proveniunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 219:4)
at pretia et praemia scientiarum sunt penes vulgus aut principes viros, qui (nisi raro admodum) vix mediocriter docti sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 219:5)
Sed longe maximum progressibus scientiarum, et novis pensis ac provinciis in iisdem suscipiendis, obstaculum deprehenditur in desperatione hominum, et suppositione impossibilis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 221:1)
Itaque existimant, esse quosdam scientiarum, per temporum et aetatum mundi revolutiones, fluxus et refluxus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 221:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION