라틴어 문장 검색

se quoque in Illyricum profectum et, si ita conducat, alias ad gentis iturum, haud semper aequo animo si ab uxore carissima et tot communium liberorum parente divelleretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 34장27)
miseram pacem vel bello bene mutari.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 44장6)
corrupta ad scelus Livia Seianum Lygdi quoque spadonis animum stupro vinxisse, quod is [Lygdus] aetate atque forma carus domino interque primores ministros erat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 10장3)
miserius sit ob amicitiam accusari an amicum accusare haud discreverim.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER VI, 6장4)
multos qui conflictari adversis videantur beatos, at plerosque quamquam magnas per opes miserrimos, si illi gravem fortunam constanter tolerent, hi prospera inconsulte utantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 22장7)
nam Claudius domum regressus et tempestivis epulis delenitus, ubi vino incaluit, iri iubet nuntiarique miserae (hoc enim verbo usum ferunt) dicendam ad causam postera die adesset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 37장4)
et erant contra qui tantam fortunae commutationem misera- rentur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 47장11)
ac fuere qui se speluncis et carissima secum abderent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 23장3)
quin in insula publicatis bonis quo longius sontem vitam traxisset, eo privatim miseriorem et publicae clementiae maximum exemplum futurum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 48장9)
simul adfluentius solito convivium initum, servorum carissimi libertate et alii pecunia donati;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 54장3)
postero cum ad eosdem cruciatus retraheretur gestamine sellae (nam dissolutis membris insistere nequibat), vinclo fasciae, quam pectori detraxerat, in modum laquei ad arcum sellae restricto indidit cervicem et corporis pondere conisa tenuem iam spiritum expressit, clariore exemplo libertina mulier in tanta necessitate alienos ac prope ignotos protegendo, cum ingenui et viri et equites Romani senatoresque intacti tormentis carissima suorum quisque pignorum proderent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 57장4)
nescit tamen miserrimus pater et, si crimen est, sola deliqui.'
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 31장5)
quis enim nos advocat nisi aut nocens aut miser?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 41장 2:1)
plus impetus felicibus, maiorem constantiam penes miseros esse.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 15장 5:4)
'Liberos cuique ac propinquos suos natura carissimos esse voluit:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 31장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION