라틴어 문장 검색

Sed tamen alia patris adversus filium, tutoris adversus pupillum, mariti adversus uxorem moderatio est (hi enim praeferunt eorum ipsorum, a quibus laeduntur, caritatem, neque alio modo invisos eos faciunt quam quod amare ipsi videntur), alia, cum senex adolescentis alieni convicium, honestus inferioris fert;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 87:2)
melior moderatio ac nonnunquam etiam patientia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 231:3)
potest tamen hoc genus in cognitionem venire senatus aut principis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 91:2)
Si nihil obiicietur, patronus quidem in hoc vehementer incumbet, accusator autem ad praesentem quaestionem, de qua sola iudicium sit, cognitionem adligabit dicens neminem non aliquando coepisse peccare, nec per encaenia ducendum scelus primum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 103:2)
nam et ipsae habent eandem in accusationibus moderationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 193:2)
est et alius ex historiis usus et is quidem maximus, sed non ad praesentem pertinens locum, ex cognitione rerum exemplorumque, quibus in primis instructus esse debet orator, ne omnia testimonia exspectet a litigatore, sed pleraque ex vetustate diligenter sibi cognita sumat, hoc potentiora, quod ea sola criminibus odii et gratiae vacant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 35:1)
sane quisquam est tam procul a cognitione eorum remotus, ut non indicem certe ex bibliotheca sumptum transferre in libros suos possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 58:1)
Rabirius ac Pedo non indigni cognitione, si vacet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 91:2)
Plautus in Stoicis rerum cognitioni utilis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 125:2)
cuius e alioqui et magnae virtutes fuerunt, ingenium facile et copiosum, plurimum studii, multa rerum cognitio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 129:1)
quae tamen vix in ullo tanta fuerint, ut non hoc adfirmationis genus temperandum sit aliqua moderatione sicut omnia, in quibus patronus argumentum ex se ipso pete.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 29:2)
iucundissima vero in oratore humanitas, facilitas, moderatio, benivolentia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 43:3)
praeter hoc tamen, quod est commune, propriam moderationem quaedam desiderant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 59:1)
utitur hac moderatione Cicero pro Caelio contra Atratinum, ut eum non inimice corripere, sed paene patrie monere videatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 69:2)
sed in his quidem, in quibus vel iudici vel etiam adsistentibus ratio nostrae moderationis probari debet, minor est labor;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 69:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION