라틴어 문장 검색

nihil hac oratione eius patres conscripti deterriti sunt quo minus dicere ipsum iuberent, et, cum aliquamdiu hinc indulgentia hinc modestia inter permittentes in vicem non magis mutua quam inexplicabili facilitate certatum esset, Eumenes ex templo excessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 599:2)
in certamine autem amicitiae vestrae, benevolentiae erga vos, honoris, qui ab vobis habebitur, minime aequo animo vinci possum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 609:2)
nam singularis eius iuvenis cum virtus et industria in omnibus laboribus periculisque tum modestia etiam fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 293:2)
id enim vitiis meis, non cedendi cui ius fasque est, modestia consequar.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 183:1)
cernebam Persea non continentem se Macedoniae regno, alia armis occupantem, alia, quae vi subigi non possent, favore ac benevolentia complectentem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 136:1)
Mnesilochvs Petulans, protervo iracundo animo, indomito incogitato, sine modo et modestia sum, sine bono iure atque honore, incredibilis imposque animi, inamabilis inlepidus vivo, malevolente ingenio natus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 31)
O Venus venusta, haec illa est tempestas mea, mihi quae modestiam omnem detexit, tectus qua fui;
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 39)
sarta tecta tua praecepta usque habui mea modestia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 233)
alteram, ut nostra in amicos benevolentia illorum erga nos benevolentiae pariter aequaliterque respondeat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 72:4)
sic utraque res invicem iuvabit, eritque iudex circa ius nostrum spe modestiae attentior, circa modestiam iuris probatione proclivior.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 271:2)
cum aut docendus is est aut dedocendus aut reprimendus aut incitandus aut omni ratione ad tempus, ad causam oratione moderandus (in quo saepe benevolentia ad odium, odium autem ad benevolentiam deducendum est);
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 72:7)
Itaque, ut eandem nos modestiam appellemus, sic definitur a Stoicis, ut modestia sit scientia rerum earum, quae agentur aut dicentur, loco suo collocandarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 183:3)
sed qua hic modestia fuistis, ubi nullius ager in tot rerum usu necessario tantae multitudini est violatus, eam modestiam ferte in urbem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 591:3)
quapropter a te etiam atque etiam pro nostra summa coniunctione proque tua in me perpetua et maxima benevolentia maiorem in modum peto atque contendo ut, cum fortunas agi eius municipi intellegas, quod sit mihi necessitudine, officiis, benevolentia coniunctissimum, id mihi des ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 7 6:1)
De benivolentia autem, quam quisque habeat erga nos, primum illud est in officio, ut ei plurimum tribuamus, a quo plurimum diligamur, sed benivolentiam non adulescentulorum more ardore quodam amoris, sed stabilitate potius et constantia iudicemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 63:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION