라틴어 문장 검색

spectatae deinde integritatis viro tradidit eas, tuerique haud secus verecunde ac modeste quam hospitum coniuges ac matres iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 699:1)
consul causam postulandae missionis probabilem, si modeste peteretur, videri dixit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 30:1)
capta - ibi modestius mendacium est - quinque milia septingenti, signa militaria ducenta undequinquaginta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 115:2)
ad haec Quinctius quando quidem inquit honesta pensamus, sicut aut sola aut prima certe pensari decet principi orbis terrarum populo et tanto regi, utrum tandem videtur honestius, liberas velle omnes, quae ubique sunt, Graeciae urbes, an servas et vectigales facere?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 656:1)
quanto id maiore et placatiore animo decet vos facere in hac victoria, quae vos dominos orbis terrarum fecit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 514:2)
quid nunc a vobis, non magis quia fecistis, quam quia id vos facere decet, desideretur atque expectetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 645:1)
hoc patrocinium receptae in fidem et clientelam vestram universae gentis perpetuum vos praestare decet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 648:2)
ira consulis etiamsi iusta, non tamen in magistratu exercenda, et silentium nimis aut modestum aut timidum praenestinorum ius, velut probato exemplo, magistratibus fecit graviorum in dies talis generis imperiorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 13:1)
modestius certe daturos eos et se scituros, quid dedissent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 236:1)
ideo in secundis rebus nihil in quemquam superbe ac violenter consulere decet nec praesenti credere fortunae, cum quid vesper ferat incertum sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 81:3)
responsum regulo est facere patrem eius Masinissam, quod virum gratum bonumque facere deceat, ut pretium honoremque debito beneficio addat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 153:1)
nam iniusta ab iustis impetrari non decet, iusta autem ab iniustis petere insipientia est;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol12)
Verum quod tu dicis, mea uxor, non te mi irasci decet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 338)
Quae non deliquit, decet audacem esse, confidenter pro se et proterve loqui.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2432)
non decet superbum esse hominem servom.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 4131)

SEARCH

MENU NAVIGATION