라틴어 문장 검색

nos vero, si quid tale acciderit, ut a deo denuntiatum videatur ut exeamus e vita, laeti et agentes gratias pareamus emittique nos e custodia et levari vinclis arbitremur, ut aut in aeternam et plane in nostram domum remigremus aut omni sensu molestiaque careamus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 117:1)
hoc genere molestiae sic, mihi crede, sum liberatus, ut nihil minus curandum putem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 10:3)
ubi tantum luctus continuatur, vide quam non flebiliter respondeat, rationem etiam adferat cur aequo animo sibi ferendum sit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 39:2)
ergo inquit dolor diuturnus habet laetitiae plus quam molestiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 44:18)
nutu, quod volet, conficiet, nullo labore, nulla molestia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 51:4)
itaque praeclare nostri, ut alia multa, molestiam sollicitudinem angorem propter similitudinem corporum aegrorum aegritudinem nominaverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 22:8)
est autem inpudens luctus maerore se conficientis, quod imperare non liceat liberis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 26:15)
Levationem autem aegritudinis in duabus rebus ponit, avocatione a cogitanda molestia et revocatione ad contemplandas voluptates.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 33:1)
vetat igitur ratio intueri molestias, abstrahit ab acerbis cogitationibus, hebetem aciem ad miserias contemplandas facit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 33:3)
utrumque enim consequitur, ut et considerandis rebus humanis proprio philosophiae fruatur officio et adversis casibus triplici consolatione sanetur, primum quod posse accidere diu cogitaverit, quae cogitatio una maxime molestias omnis extenuat et diluit, deinde quod humana humane ferenda intellegit, postremo quod videt malum nullum esse nisi culpam, culpam autem nullam esse, cum id, quod ab homine non potuerit praestari, evenerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 34:4)
idne est, quo traducti luctum levemus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 40:4)
si vero aliquid etiam - , tum plane luctum omnem absterseris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 43:6)
similiter commemorandis exemplis orbitates quoque liberum praedicantur, eorumque, qui gravius ferunt, luctus aliorum exemplis leniuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 58:1)
nam et necessitas ferendae condicionis humanae quasi cum deo pugnare prohibet admonetque esse hominem, quae cogitatio magno opere luctum levat, et enumeratio exemplorum, non ut animum malivolorum oblectet, adfertur, sed ut ille qui maeret ferundum sibi id censeat, quod videat multos moderate et tranquille tulisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 60:5)
in quo facetum illud Bionis, perinde stultissimum regem in luctu capillum sibi evellere, quasi calvitio maeror levaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 62:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION