라틴어 문장 검색

"extruere hi montes ad sidera summa parabant et magnum bello sollicitare Iovem;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권21)
"unicus est, de quo sollicitamur, honor, quid grave, si titulum mensis, Romane, dedisti Herculis uxori, posteritasque memor?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권49)
Utque ferant aequos et caelum et terra calores, nec preme nec summum molire per aethera currum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 12:8)
molirique suis letum patruelibus ausae adsiduae repetunt, quas perdant, Belides undas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 42:10)
Imperium, promissa, preces confundit in unum sollicitatque deas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 43:4)
Postquam exploratum satis est loca nulla labare, depositoque metu, videt hunc Erycina vagantem monte suo residens, natumque amplexa volucrem arma manusque meae, mea, nate, potentia, dixit, illa, quibus superas omnes, cape tela, Cupido, inque dei pectus celeres molire sagittas, cui triplicis cessit fortuna novissima regni.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 38:2)
Impetus est illi comitum corrumpere curam nutricisque fidem, nec non ingentibus ipsam sollicitare datis totumque impendere regnum, aut rapere et saevo raptam defendere bello - , et nihil est quod non effreno captus amore ausit nec capiunt inclusas pectora flammas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 37:9)
Quaerere quod doleam statuo donisque pudicam sollicitare fidem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 58:23)
Moliturque genus poenae miserabile, si non ille suis esset nulli miserabilis actis, pestifera lacerare Fame.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 80:4)
Sed tamen usque suum vanis Telethusa maritum sollicitat precibus, ne spem sibi ponat in arto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 58:2)
quid molior?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 39:15)
Tum stamina docto pollice sollicitat, quorum dulcedine captus Pana iubet Tmolus citharae submittere cannas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 21:10)
Inde novae primum moliri moenia Troiae Laomedonta videt susceptaque magna labore crescere difficili nec opes exposcere parvas cumque tridentigero tumidi genitore profundi mortalem induitur formam Phrygiaeque tyranno aedificat muros, pactus pro moenibus aurum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 26:3)
Primus Ophionides Amycus penetralia donis haud timuit spoliare suis et primus ab aede lampadibus densum rapuit funale coruscis, elatumque alte, veluti qui candida tauri rumpere sacrifica molitur colla securi, inlisit fronti Lapithae Celadontis et ossa non cognoscendo confusa relinquit in ore.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 28:1)
Helene non pluribus esset sollicitata procis nec quae Lapitheia movit proelia nec coniunx nimium tardantis Ulixei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 77:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION