라틴어 문장 검색

Pars moritur quam pallor habet, qua gracia uultus Expirat, languet facies et forma liquescit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:13)
Hanc igitur mucrone petens, a corpore uitam Extorquet, cogitque mori quam uiuere mundo Mors erat, et mundi mortem mors una retardat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 2:13)
Ergo solo iacet exanimis que reddidit olim Exanimes alios, sed ea moriente, suorum Emoritur uirtus, unius pena redundat In multas, morbus capitis descendit in artus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 2:16)
Sed uultus ueteres retinens primamque figuram, Claua uicem gerit armorum, sed quod minus arma Dant, supplent animi, dat mens quod perdit in armis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:2)
Cogitur ergo mori iamdudum mortua mundo Pauperies nec mors animum predatur in illa, Sed pocius mens una manet languetque repensa Mors a mente minor, multumque diuque resistit Mens morti, tandemque simul cum morte recedit;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:15)
Dum sic in fatum concedit iuraque fati Paupertas, proprium moriens depauperat agmen.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:16)
Hostis in occasu Pudor occidit, arma reponit Murmur, mutescunt Conuicia, Dedecus iram Nescit, Contemptus moritur, Contagia cedunt.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:12)
Debilitas perdit uires belloque recedens Languescit Morbus, Langor fit morbidus, heret Lapsus, labuntur Deffectus, Tedia languent.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:21)
Iam Dolor ipse dolet, perdens fomenta doloris, Deprimitur Pressura, cadunt Lamenta, Ruine Depereunt omnisque perit uiolencia Luctus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 10:4)
Dum moritur, sua fata stupet Cytherea, nec ipsam Credit adesse necem, quamuis mors ipsa loquatur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 12:15)
Cum per eam soleant alii succumbere leto, Vix credit se posse mori, sed proxima tandem Fata uidens, prorumpit in has moritura querelas: "Heu!
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 12:16)
Ut dum sic moriar, in me defunctus, in illa Felici vita perfruar alter ego.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:28)
Illic capito quod inferioris corporis parvitate perdebat, strumoso recuperabat in capite.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:138)
pictura tamen subjacenti materiae familiariter non cohaerens, velociter evanescendo moriens, nulla imaginum post se relinquebat vestigia.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:3)
Tempus erat Phoebi quo mortua gramina virtus Suscitat, et tumulis surgere cuncta jubet.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION