라틴어 문장 검색

nec deinde Aborigines Troianis studio ac fide erga regem Aeneam cessere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 33:1)
spernentibus Etruscis Lucumonem exsule advena ortum, ferre indignitatem non potuit oblitaque ingenitae erga patriam caritatis, dummodo virum honoratum videret, consilium migrandi ab Tarquiniis cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 363:1)
obsequio et observantia in regem cum omnibus, benignitate erga alios cum rege ipso certasse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 376:2)
grata erga tantam virtutem civitas fuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 108:1)
maiorum merita in rem publicam domi militiaeque commemorabat, suum infelix erga plebem Romanam studium, quo aequandarum legum causa cum maxima offensione patrum consulatu abisset, suas leges, quibus manentibus lator earum in vincla ducatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 624:1)
sed multo malo vos salvos esse, qualicumque erga me animo futuri estis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 757:4)
Quidquid patres faciunt displicet, sive illud pro plebe sive contra plebem est,' et quemadmodum servis suis vetant domini quicquam rei cum alienis hominibus esse pariterque in iis beneficio ac maleficio abstineri aequum censent, sic vos interdicitis patribus commercio plebis, ne nos comitate ac munificentia nostra provocemus plebem nec plebs nobis dicto audiens atque oboediens sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 29:4)
certatim patribus plebique manare gaudio lacrimae, donec revocatis in curiam patribus senatus consultum factum est ut tribuni militares contione advocata peditibus equitibusque gratias agerent, memorem pietatis eorum erga patriam dicerent senatum fore;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 86:1)
honoremque ob eam munificentiam ferunt matronis habitum ut pilento ad sacra ludosque, carpentis festo profestoque uterentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 291:2)
ad copiam rerum addidit munificentiam, quod nihil in publicum secernendo augenti rem privatam militi favit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 160:4)
nulla colonia vestra erit, quae nos obsequio erga vos fideque superet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 322:3)
ego sum M. Valerius Corvus, milites, cuius vos nobilitatem beneficiis erga vos, non iniuriis, sensistis, nullius superbae in vos legis, nullius crudelis senatus consulti auctor, in omnibus meis imperiis in me severior quam in vos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 464:1)
adeo et cladium veterum vestrarum et beneficiorum nostrorum erga vos obliti estis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 60:2)
ad praetorium eius signa cum tulerimus, tibi ego eum appellavero, quod beneficio eius erga nos ac maiestate eius est, vos, milites, eos quorum vos modo arma ac dexterae texerunt patronos salutabitis, et si nihil aliud, gratorum certe nobis animorum gloriam dies hic dederit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 363:2)
legatis gratiae actae pro munificentia curaque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 397:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION