라틴어 문장 검색

deinde ab iis qui intersunt gerendis rebus, qui loca, qui hostem, qui temporum opportunitatem vident, qui in eodem velut navigio participes sunt periculi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 267:2)
mutatione consilii subita cum alii silerent, Nasica unus ex omnibus ausus est monere consulem ne hostem ludificatum priores imperatores fugiendo certamen manibus emitteret :
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 464:1)
fortunam populi Romani bene fecisse, quod finito aliter bello gratulandi sibi de victoria egregia Romanis opportunitatem dedisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 32:1)
Latine deinde suis exemplum insigne cernitis inquit mutationis rerum humanarum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 81:1)
pars prima Bisaltas habet, fortissimos viros - trans Nessum amnem incolunt et circa Strymonem - , et multas frugum proprietates et metalla et opportunitatem Amphipolis, quae obiecta claudit omnes ab oriente sole in Macedoniam aditus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 359:1)
maritimas quoque opportunitates ei praebent portus ad Toronen ac montem Atho Aeneamque et Acanthum, alii ad Thessaliam insulamque Euboeam, alii ad Hellespontum opportune versi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 360:2)
postquam omnia secundo navium cursu in Italiam pervenerunt neque erat quod ultra precarer, illud optavi ut, cum ex summo retro volvi fortuna consuesset, mutationem eius domus mea potius quam res publica sentiret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 507:1)
nam ego te aestumatum huic dedi viginti minis, hic autem te ait mittere hinc velle ad patrem, meum ut illic redimat filium, mutatio inter me atque illum ut nostris fiat filiis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 33)
O mea opportunitas, Curculio exoptate, salve.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 328)
sed, ere, optuma vos video opportunitate ambo advenire.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 2, scene 228)
M. O mea Commoditas, o mea Opportunitas, salve.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 229)
Optima opportunitate ambo advenistis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 48)
nam ipsa mi Opportunitas non potuit opportunius advenire quam haec allatast mi opportune epistula.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 2, scene 33)
Cum vero attenderem te non solum de vita communi omnium curam publicaeque rei constitutione habere sed etiam de opportunitate publicorum aedificiorum, ut civitas per te non solum provinciis esset aucta, verum etiam ut maiestas imperii publicorum aedificiorum egregias haberet auctoritates, non putavi praetermittendum, quin primo quoque tempore de his rebus ea tibi ederem, ideo quod primum parenti tuo [de eo] fueram notus et eius virtutis studiosus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 머리말2)
publicorum autem distributiones sunt tres, e quibus est una defensionis, altera religionis, tertia opportunitatis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 3장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION