라틴어 문장 검색

Illum autem, quamvis aries sit candidus ipse, nigra subest udo tantum cui lingua palato, reice, ne maculis infuscet vellera pullis nascentum, plenoque alium circumspice campo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 15:4)
sin in processu coepit crudescere morbus, tum vero ardentes oculi atque attractus ab alto spiritus, interdum gemitu gravis, imaque longo ilia singultu tendunt, it naribus ater sanguis et obsessas fauces premit aspera lingua.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 20:10)
Hinc ubi iam emissum caveis ad sidera caeli nare per aestatem liquidam suspexeris agmen obscuramque trahi vento mirabere nubem, contemplator:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 3:3)
huic geminae nares et spiritus oris multa reluctanti obstruitur, plagisque perempto tunsa per integram solvuntur viscera pellem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 13:7)
tum violaria et myrtus et omnis copia narium spargent olivetis odorem fertilibus domino priori, tum spissa ramis laurea fervidos excludet ictus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 152)
illic plurima naribus duces tura lyraeque et Berecyntiae delectabere tibiae mixtis carminibus non sine fistula;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 18)
Haec ego procurare et idoneus imperor et non invitus, ne turpe toral, ne sordida mappa corruget naris, ne non et cantharus et lanx ostendat tibi te, ne fidos inter amicos sit qui dicta foras eliminet, ut coeat par iungaturque pari.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 512)
ad haec ego naribus uti formido et, luctantis acuto ne secer ungui,
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1927)
tres mihi convivae prope dissentire videntur, poscentes vario multum diversa palato, quid dem?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 234)
munera quid mihi quidve tabellas mittis nec firmo iuveni neque naris obesae?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 122)
iracundior est paulo, minus aptus acutis naribus horum hominum;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda.20)
hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus, mutatis tantum pedibus numerisque, facetus, emunctae naris, durus conponere versus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat.2)
vix tamen eripiam, posito pavone velis quin hoc potius quam gallina tergere palatum, corruptus vanis rerum, quia veneat auro rara avis et picta pandat spectacula cauda:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate15)
cum balba feris annoso verba palato, aedificante casas qui sanior?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 5:39)
si vespertinus subito te oppresserit hospes, ne gallina malum responset dura palato, doctus eris vivam musto mersare Falerno:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret.13)

SEARCH

MENU NAVIGATION