라틴어 문장 검색

gravior ac pondere ipso libratior superne ex onerariis ictus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 122:2)
quos cum neque ipsos neque catenas quibus suspensi iniciebantur incidere possent, ut quaeque retro inhibita rostrata onerariam haerentem unco traheret, scindi videres vincula quibus aliis innexa erat, seriem etiam simul plurium navium trahi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 126:1)
sexaginta ferme onerariae puppibus abstractae Carthaginem sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 129:1)
esse regem cuius tantum maiestati duo potentissimi in terris tribuerint populi, Romanus Carthaginiensisque, ut Scipio imperator suus ad amicitiam eius petendam, relicta provincia Hispania exercituque, duabus quinqueremibus in Africam navigaverit,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 169:1)
per indutiarum tempus ex Sardinia a P. Lentulo praetore centum onerariae naves cum commeatu viginti rostratarum praesidio, et ab hoste et ab tempestatibus mari tuto, in Africam transmiserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 311:1)
Octavio ducentis onerariis, triginta longis navibus ex Sicilia traicienti non eadem fortuna fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 312:2)
onerariae pars maxima ad Aegimurum - insula ea sinum ab alto claudit in quo sita Carthago est, triginta ferme milia ab urbe - , aliae adversus urbem ipsam ad Calidas Aquas delatae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 315:1)
desertae fuga nautarum primum ab Aegimuro, deinde ab Aquis onerariae Carthaginem puppibus tractae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 318:1)
Scipio confestim a proelio expugnatis hostium castris direptisque cum ingenti praeda ad mare ac naves rediit, nuntio allato P. Lentulum cum quinquaginta rostratis, centum onerariis cum omni genere commeatus ad Uticam accessisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 479:1)
indutias ita se daturum, si per priores indutias naves onerariae captae quaeque fuissent in navibus restituerentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 496:2)
cui classis obvenisset in Siciliam navigaret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 538:2)
Rhodii Ciam ab Aegina, inde per insulas Rhodum navigarunt omnibus praeter Andrum Parumque et Cythnum, quae praesidiis Macedonum tenebantur, in societatem acceptis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 164:2)
Attalus Romanique, cum Piraeum primo ab Hermione petissent, paucos ibi morati dies oneratique aeque immodicis ad honores sociorum atque in iram adversus hostem fuerant, Atheniensium decretis, navigant a Piraeo Andrum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 509:1)
inde superato Toronae promuntorio navigantes Acanthum petiere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 523:3)
Apustius triginta navibus ibi relictis super Maleum navigat Corcyram.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 544:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION