라틴어 문장 검색

Peccandi duo sunt genera, aliud ex proposito, aliud ex neglegentia
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 485)
Est et ille de lyricis (Pindarum dico) qui Aescolapium canit avaritiae merito, quia medicinam nocenter exercebat, fulmine iudicatum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 14장 4:2)
accendens suspicionem, quia ipsos quoque hostes ad incursandos fines artifici neglegentia permitteret;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VI. 1:2)
animum irae et auaritiae uictorem, superbiae simul et uanae gloriae contemtorem;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVII. 1:14)
Non,inquit, propter auaritiam, sed propter saluandam eius animam suscepit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX. 2:14)
qui in tantum erant ab omni auaritiae peste castigati, ut nemo territoria ac possessiones ad construenda monasteria, nisi a potestatibus saeculi coactus, acciperet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVI. 2:11)
e quibus Ecgberct, sicut mihi referebat quidam ueracissimus et uenerandae canitiei presbyter, qui se haec ab ipso audisse perhibebat, cum se aestimaret esse moriturum, egressus est tempore matutino de cubiculo, in quo infirmi quiescebant, et residens solus in loco oportuno, coepit sedulus cogitare de actibus suis, et conpunctus memoria peccatorum suorum faciem lacrimis abluebat, atque intimo ex corde Deum precabatur, ne adhuc mori deberet, priusquam uel praeteritas neglegentias, quas in pueritia siue infantia commiserat, perfectius ex tempore castigaret, uel in bonis se operibus habundantius exerceret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVII. 1:3)
sed quantum pro industria exteriori regi placens, tantum pro interna suimet neglegentia displicens.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIII.4)
et ea, quae quondam cognita longo usu uel neglegentia inueterare coeperunt, huius doctrina priscum renouarentur in statum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XX. 1:6)
addit auaritiae causas et Coa puellis uestis et e Rubro lucida concha mari.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 420)
ceterum aut me amor negotii suscepti fallit, aut nulla umquam res publica nec maior nec sanctior nec bonis exemplis ditior fuit, nec in quam civitatem tam serae avaritia luxuriaque inmigraverint, nec ubi tantus ac tam diu paupertati ac parsimoniae honos fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 13:1)
nuper divitiae avaritiam et abundantes voluptates desiderium per luxum atque libidinem pereundi perdendique omnia invexere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 14:1)
ibi ex insidiis prope magna accepta clade virtus militum rem prolapsam neglegentia consulis restituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 686:2)
sed nondum haec quae nunc tenet saeculum neglegentia deum venerat, nec interpretando sibi quisque ius iurandum et leges aptas faciebat, sed suos potius mores ad ea accommodabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 225:1)
senatui superesse aliquid ad delendum publicae avaritiae monumentum videbatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 115:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION