라틴어 문장 검색

‘commīlitiōnēs,’ inquit, ‘Antōnius Octāviānusque, hērēdēs tyrannī, exercitū maximō collectō, nōs oppugnāre parant.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Philippī14)
Magne pater divum, saevos punire tyrannos haut alia ratione velis, cum dira libido moverit ingenium ferventi tincta veneno:
(페르시우스, 풍자, satire 328)
Et ideo ego adulescentulos existimo in scholis stultissimos fieri, quia nihil ex his, quae in usu habemus, aut audiunt aut vident, sed piratas cum catenis in litore stantes, sed tyrannos edicta scribentes, quibus imperent filiis ut patrum suorum capita praecidant, sed responsa in pestilentiam data, ut virgines tres aut plures immolentur, sed mellitos verborum globulos et omnia dicta factaque quasi papavere et sesamo sparsa.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 1:7)
Nos libertatem sine tyranno nacti coepimus invitare convivarum sermones.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 41:16)
Atque ita correptum lacerat iniusta nece.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Lupus et agnus.13)
Hic conspiratis factionum partibus Arcem tyrannus occupat Pisistratus.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ranae regem petierunt.2)
Frustra necem Fugitant inertes, vocem praecludit metus.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ranae regem petierunt.10)
Mustela ab homine prensa cum instantem necem Effugere vellet:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Mustela et homo1)
Columbae saepe cum fugissent miluum Et celeritate pennae vitassent necem, Consilium raptor vertit ad fallaciam Et genus inerme tali decepit dolo:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Milvus et columbae.2)
Sic tuta quae naturae fuerat munere, Impar duabus occidit tristi nece.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Aquila et cornix.9)
Cervus nemorosis excitatus latibulis, Ut venatorum effugeret instantem necem, Caeco timore proximam villam petit Et opportuno se bovili condidit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Cervus ad boves.1)
Quidnam voluisti tibi, Infelix, ultro qui ad necem cucurreris Hominumque tecto spiritum commiseris?
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Cervus ad boves.3)
Mus escam putans Assiluit et compressus occubuit neci.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.9)
Cum victi mures mustelarum exercitu (Historia quorum et in tabernis pingitur) Fugerent et artos circum trepidarent cavos, Aegre recepti tamen evaserunt necem.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Pugna murium et mustelarum.1)
Hunc ubi tyrannus vidit extremo agmine:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Demetrius rex et Menander poeta: Quomodo saepe fallatur hominum iudicium.7)

SEARCH

MENU NAVIGATION