라틴어 문장 검색

contra "fervet opus". econtra Terentius "nimirum hi homines frigent".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1042)
regum aeqvabat opes animis bene 'animis', non pote- state, quia regum more cibis non conparatis utebatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1321)
"Omnia ista figmenta male sanae opinionis et inepta solacia a poetis fallacibus in dulcedinem carminis lusa a vobis nimirum credulis in deum vestrum turpiter reformata sunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 11장 3:10)
"Nimirum insignis et nobilis iustitia Romana ab ipsis imperii nascentis incunabulis auspicata est!"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 25장 1:2)
itaque cives potiores quam peregrini, propinqui quam alieni;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 24:4)
cumque plurimas et maximas commoditates amicitia contineat, tum illa nimirum praestat omnibus, quod bonam spem praelucet in posterum, nec debilitari animos aut cadere patitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 30:1)
haec enim est tyrannorum vita, nimirum in qua nulla fides, nulla caritas, nulla stabilis benevolentiae potest esse fiducia, omnia semper suspecta atque sollicita, nullus locus amicitiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 67:4)
sed plerique neque in rebus humanis quicquam bonum norunt nisi quod fructuosum sit, et amicos tamquam pecudes eos potissimum diligunt, ex quibus sperant se maximum fructum esse capturos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 100:4)
et nimirum is princeps ex Latinis illa oratorum propria et quasi legitima opera tractavit, ut egrederetur a proposito ornandi causa, ut delectaret animos, ut permoveret, ut augeret rem, ut miserationibus, ut communibus locis uteretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 21장 2:5)
ut ego iam non mirer illud Theophrasto accidisse, quod dicitur, cum percontaretur ex anicula quadam quanti aliquid venderet et respondisset illa atque addidisset 'hospes, non pote minoris,' tulisse eum moleste se non effugere hospitis speciem, cum aetatem ageret Athenis optimeque loqueretur omnium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 46장 4:5)
et tamen, qui diligenter haec, quae de philosophia litteris mandamus, legere assueverit, iudicabit nulla ad legendum his esse potiora.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 15:2)
sic igitur in homine perfectio ista in eo potissimum, quod est optimum, id est in virtute, laudatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 51:3)
Facit igitur Lucius noster prudenter, qui audire de summo bono potissimum velit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 21:1)
et nunc quidem quod eam tuetur, ut de vite potissimum loquar, est id extrinsecus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 53:3)
multis etiam sensi mirabile videri eam nobis potissimum probatam esse philosophiam, quae lucem eriperet et quasi noctem quandam rebus offunderet, desertaeque disciplinae et iam pridem relictae patrocinium necopinatum a nobis esse susceptum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION