라틴어 문장 검색

superest autem sic fere, cum aut in species partimur, quod in genera partiri sit satis, aut genere posito subiicitur species, ut dicam de virtute, iustitia, continentia, cum iustitia atque continentia virtutis sint species.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 277:2)
nam frequenter subiici ab adversario solent et omnia profutura polliciti diversa respondent et auctoritatem habent non arguentium illa, sed confitentium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 43:1)
his in universum praedictis partes subiiciam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 76:9)
Sed, quia sunt quidam loci argumentorum omnibus communes, dividi haec tria genera non possunt, ideoque locis potius, ut in quosque incurrent, subiicienda sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 147:1)
nunquam itaque tolletur a specie genus, nisi ut omnes species, quae sunt generi subiectae, removeantur, hoc modo, quod nec rationale nec morale est neque animal, homo non est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 151:3)
Cicero genus et speciem, quam eandem formam vocat, a finitione deducit et iis, quae ad aliquid sunt, subiicit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 156:1)
nec sunt his dissimilia ideoque huic loco subiicienda, cum et ipsa naturaliter congruant:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 168:7)
ergo, ut breviter contraham summam, ducuntur argumenta a personis, causis, locis, tempore (cuius tres partes diximus, praecedens, coniunctum, insequens), facultatibus (quibus instrumentum subiecimus), modo (id est, ut quidque sit factum), finitione, genere, specie, differentibus, propriis, remotione, divisione, initio, incrementis, summa, similibus, dissimilibus, pugnantibus, consequentibus, efficientibus, effectis, eventis, comparatione, quae in plures diducitur species.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 188:2)
quidam a simili separaverunt, nos subiectam huic generi putamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 254:1)
illae firmiores ex sua cuique persona probationes, quae credibilem rationem subiectam habeant:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 277:8)
Sed praeparatio quoque aut confirmatio aliquando totius causae est, aliquando partium, et proinde, ut cuique conveniunt, subiicienda.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 346:2)
ideoque miror inter duos diversarum sectarum velut duces non mediocri contentione quaesitum, singulisne quaestionibus subiiciendi essent loci, ut Theodoro placet, an prius docendus iudex quam movendus, ut praecipit Apollodorus, tanquam perierit haec ratio media, et nihil cum ipsius causae utilitate sit deliberandum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 347:1)
nam confirmatio primae ac secundae partis et exornatio eisdem cedere possunt, quibus subiiciuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 355:5)
si quis rationem subiiciat, quod ea locupletes faciat, verae intentionis falsa sit ratio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 370:5)
et deinde subiecit enumerationem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 21:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION