라틴어 문장 검색

quid ergo isti doli, quid machinae, quid fallaciae praestrigiaeque num sine ratione esse potuerunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 74:6)
num quis quod bonus vir esset gratias dis egit umquam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 88:5)
at Diagoras cum Samothracam venisset Atheus ille qui dicitur, atque ei quidam amicus "tu, qui deos putas humana neglegere, nonne animadvertis ex tot tabulis pictis, quam multi votis vim tempestatis effugerint in portumque salvi pervenerint", "ita fit" inquit, "illi enim nusquam picti sunt qui naufragia fecerunt in marique perierunt". idemque, cum ei naviganti vectores adversa tempestate timidi et perterriti dicerent non iniuria sibi illud accidere qui illum in eandem navem recepissent, ostendit eis in eodem cursu multas alias laborantis quaesivitque num etiam in is navibus Diagoram vehi crederent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 90:3)
omniane officia perfecta sint, num quod officium aliud alio maius sit, et quae sunt generis eiusdem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 10:4)
Quodsi ea, quae utenda acceperis, maiore mensura, si modo possis, iubet reddere Hesiodus, quidnam beneficio provocati facere debemus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 64:1)
Num enim alia in causa M. Cato fuit, alia ceteri, qui se in Africa Caesari tradiderunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 144:2)
Illud forsitan quaerendum sit, num haec communitas, quae maxime est apta naturae, sit etiam moderationi modestiaeque semper anteponenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 205:1)
cuius studium qui vituperat, haud sane intellego, quidnam sit, quod laudandum putet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 7:5)
Num igitur se astrinxit scelere, si qui tyrannum occidit quamvis familiarem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 23:4)
sed quaero, quod negant posse, id si posset, quidnam facerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 48:7)
sed num ista societas talis est, ut nihil suum cuiusque sit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 65:3)
quaero, si haec emptoribus venditor non dixerit aedesque vendiderit pluris multo, quam se venditurun putarit, num id iniuste aut improbe fecerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 67:2)
Num te emere coegit, qui ne hortatus quidem est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 69:2)
scalmum nullum videt, quaerit ex proximo vicino, num feriae quaedam piscatorum essent, quod eos nullos videret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 74:15)
Num locupletiores quaeris auctores?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 129:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION