라틴어 문장 검색

Bacchatur chorus quondam pudicus, et orgia insana celebrantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 3:6)
Quod ita elegantius auctore digessit, ut fabula lascivientis Didonis, quam falsam novit universitas, per tot tamen secula speciam veritatis optineat, et ita pro vero per ora omnium volitet, ut pictores fictoresque et qui figmentis liciorum contextas imitantur effigies hac materia vel maxime in efficiendis simulachris tamquam unico argumento decoris utantur, nec minus histrionum perpetuis et gestibus et cantibus celebrentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 5:1)
Tantum valuit pulchritudo narrandi, ut omnes Phoenissae castitatis conscii, nec ignari manum sibi iniecisse reginam, ne pateretur damnum pudoris, conniveant tamen fabulae, et intra conscientiam veri fidem frementes malint pro vero celebrari quod pectoribus humanis dulcedo fingentis infudit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 6:1)
Nam cum Siciliam sterilis annus arefecisset, divino Palicorum responso admoniti Siculi heroi cuidam certum sacrificium celebraverunt, et revertit ubertas.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 22:2)
Haec de carchesiis ignoratis Latinitati et a sola Graecia celebratis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 7:1)
Unde hic antiquissimus versus vice proverbii celebratus est:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 12:4)
Lux tibi post Idus numeratur tertia Maias, Marcelline, tuis bis celebranda sacris.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, VI1)
Vicini, moneo, sanctum celebrate Priapum Et bis septenis parcite iugeribus.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXIII5)
Postquam bis senis ingentem fascibus annum Rexerat, adserto qui sacer orbe fuit, Emeritos Musis et Phoebo tradidit annos, Proque suo celebrat nunc Helicona foro.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXIII4)
Tanta tuas celebrant, Caesar, convivia laurus;
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XLIX2)
Quos cuperet Phlegraea suos victoria ludos, Indica quos cuperet pompa, Lyaee, tuos, Fecit Hyperborei celebrator Stella triumphi, O pudor!
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXVIII1)
Nomen habes teneri quod tempora nuncupat anni, Cum breve Cecropiae ver populantur apes;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XII1)
Anxuris aequorei placidos, Frontine, recessus Et propius Baias litoreamque domum, Et quod inhumanae cancro fervente cicadae Non novere nemus, flumineosque lacus Dum colui, doctas tecum celebrare vacabat Pieridas:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LVIII1)
Silius haec magni celebrat monimenta Maronis, Iugera facundi qui Ciceronis habet.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XLVIII1)
Tempora Pieria solitus redimire corona, Nec minus attonitis vox celebrata reis, Hic situs est, hic ille tuus, Sempronia, Rufus, Cuius et ipse tui flagrat amore cinis.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LII1)

SEARCH

MENU NAVIGATION