라틴어 문장 검색

at neque transferri sibi partis nec tribui vult inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 13:8)
nam faciunt homines plerumque cupidine caeci et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 37:7)
quem si iam ammissum venientem offenderit aura una modo, causas abeundi quaerat honestas et meditata diu cadat alte sumpta querella stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi plus videat quam mortali concedere par est.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 37:22)
at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa sponte sua possent ut vivere nec dare nobis utilitatem aliquam, quare pateremur eorum praesidio nostro pasci genus esseque tutum, scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant indupedita suis fatalibus omnia vinclis, donec ad interitum genus id natura redegit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 31:7)
his igitur sensum tribuebant propterea quod membra movere videbantur vocesque superbas mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 40:3)
O genus infelix humanum, talia divis cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 41:1)
Huic deo insertiones surculorum pomorumque educationes et omnium huiuscemodi fertilium tribuunt disciplinas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 25:1)
Dianae vero ut Triviae viarum omnium tribuunt potestatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 6:4)
Eandem alii Proserpinam credunt, porcaque ei rem divinam fieri, qui segetem quam Ceres mortalibus tribuit porca depasta est:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 23:2)
fuisse autem etiam M. Varro ostendit, qui enumerans, quae in quibus Italiae partibus optima ad victum gignantur, pisci Tiberino palmam tribuit his verbis in libro Rerum humanarum undecimo:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 12:2)
Contra Virgilius non solum novit et meminit, sed omnipotentiam quoque eidem tribuit, quam et philosophi qui eam nominant nihil sua vi posse sed decreti sive providentiae ministram esse voluerunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 8:3)
Otia des fessis, vitam patiaris inermes Degere, quam tribuis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 4:13)
superi tot vota Catonum Brutorumque tibi tribuent.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 4:55)
' Riserunt faciles et tribuere dei.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CIII2)
Nobilius domito tribuit Germania Rheno, Et puer hoc dignus nomine, Caesar, eras.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, II2)

SEARCH

MENU NAVIGATION