라틴어 문장 검색

Mancino deinde consule terra marique fervebat obsidio.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM TERTIUM 10:3)
iam enim urbem ipsam terrebat obsidio;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ACHAICUM 4:2)
- frugum parentem, obsidione ac fame ad humanos cibos conpulit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 10:2)
Mox circa obsidionem urbium utrimque discursum est, quae miserae inter hos atque illos duces societatis Romanae poenas dabant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 77:1)
5 - consulem ad greditur, obsidione Mutinae liberat Brutum, Antonium exuit castris.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM MUTINENSE 4:3)
Postremo fuit Medulli montis obsidio, quem perpetua decem et octo milium fossa conprehensum undique simul adeunte Romano postquam extrema barbari vident, certatim igne, ferro inter epulas venenoque, quod ibi volgo taxo exprimitur, praecepere mortem, seque pars maior a captivitate, quae morte gravior ad id tempus indomitis videbatur, vindicaverunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CANTABRICUM ET ASTURICUM 5:3)
quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 14:6)
solque pari ratione manere et luna videtur in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 14:9)
quod genus in nobis quaedam licet in statione membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 18:9)
est etiam quoque uti possit caelum omne manere in statione, tamen cum lucida signa ferantur, sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus quaerentesque viam circum versantur et ignes passim per caeli volvunt summania templa, sive aliunde fluens alicunde extrinsecus aër versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt, quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis, flammea per caelum pascentis corpora passim.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 20:5)
contemplator enim, cum montibus adsimulata nubila portabunt venti transversa per auras, aut ubi per magnos montis cumulata videbis insuper esse aliis alia atque urguere superna in statione locata sepultis undique ventis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 6:8)
Cum premeret obsidio Grumentum, servi relicta domina ad hostes transfugerunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 23:2)
Item de Pandaro et Bitia aperientibus portas locus acceptus est ex libro quinto decimo Ennii, qui induxit Histros duos in obsidione erupisse porta et stragem de obsidente hoste fecisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 32:1)
nec opus esset diversis meatibus quibus singula traderentur, sed unus utrique sufficeret ab eadem statione transmisso:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 19:3)
Te, quum, statione peracta, Astra petes serus, praelati regia coeli Excipiet, gaudente polo, seu sceptra tenere, Seu te flammigeros Phoebi conscendere currus, Telluremque nihil mutato sole timentem Igne vago lustrare iuvet:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION