라틴어 문장 검색

Quod si non succedat experimentum per moram simplicem, tamen non deserendum est negotium, sed auxilia alia adhibenda.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 481:30)
Praecipue vero tentanda est inquisitio et inventio effectuum et opificiorum caloris accedentis et recedentis graduatim, et ordinatim, et periodice, et per debita spatia et moras.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 487:1)
4. Quartus modus operandi est per moram, quae certe et promus et condus naturae est, et quaedam dispensatrix.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 488:1)
Moram appellamus, cum corpus aliquod sibi permittitur ad tempus notabile, munitum interim et defensum ab aliqua vi externa.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 488:2)
Neque enim possit fieri talis clarificatio vini per ignem, qualis fit per moram;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 488:5)
Incorporationes etiam, et mistiones subitae et praecipitatae per ignem, longe inferiores sunt illis, quae fiunt per moram.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 488:7)
At dissimilares et varii schematismi, quos corpora per moras tentant (quales sunt putredines), per ignem aut calorem vehementiorem destruuntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 488:8)
Itaque mora in vase aperto plus facit ad separationes;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 488:12)
Utcunque de opificiis et effectibus morae undique sunt diligenter conquirendae instantiae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 488:15)
Etenim aliis affectibus excitandis subinde praebetur occasio.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 17:3)
mora nimia, corruptela, asperitas, et facilitas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 4:3)
Quantum ad moras, faciles aditus praebe;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 4:4)
Quae si benefaciendi materia aut occasione destituta non inveniat quo se exerceat in homines, deflectet certe in brutas animantes.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:13)
Quod ad vicinos attinet, praescribi non potest regula aliqua certa cautionis propter occasionum varietate, unica excepta quae semper tenet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 5:2)
Si casus postulet, si informetur consilium ab hominibus alicuius muneris aut professionis particularis (veluti iurisperitis, nauticis, excusoribus nummorum, mercatoribus, artificibus, et similibus), audiantur illi primo coram delegatis, et postea, prout occasio postulat, coram consilio.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 9:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION