라틴어 문장 검색

Sed istic erunt mille corporum, animorum pestes, et bella et latrocinia et venena et naufragia et intemperies caeli corporisque et carissimorum acerba desideria et mors, incertum facilis an per poenam cruciatumque.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 107:1)
Non vidisset strictos in civilia capita mucrones nec divisa percussoribus occisorum bona, ut etiam de suo perirent, non hastam consularia spolia vendentem nec caedes locatas publice nec latrocinia, bella, rapinas, tantum Catilinarum.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 120:2)
Illud quoque cogita, iniuriarum latissime patere materiam in illis per quae periculum nobis quaesitum est, ut accusatore submisso aut criminatione falsa aut irritatis in nos potentiorum odiis quaeque alia inter togatos latrocinia sunt.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 48:1)
Signa eius obruamus et illam quantum fieri potest occultam secretamque teneamus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 80:4)
Cum latrocinia tenebris abscondi soleant, animadversione^ quo notiores sunt, plus in exemplum emendationemque proficiant.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 116:5)
hic pace fretum subita praedonum manus aggressa ferro facinus occultum tulit.
(세네카, 오이디푸스 4:5)
latebram rebus occultis negans hostile valido robore insurgit latus septemque venas tendit;
(세네카, 오이디푸스 5:23)
Sive ista ratio sive fortuna occulit, latere semper patere quod latuit diu:
(세네카, 오이디푸스 10:49)
latere tantum facinus occultum sinet?
(세네카, 파이드라 2:36)
maesta secretum occulit statuitque secum ferre quo moritur malum.
(세네카, 파이드라 12:17)
fido pectore arcana occulam.
(세네카, 파이드라 12:28)
erit timori quave te sede occulam?
(세네카, Troades 494:1)
ante tuos quotiens verti me, perfida, postes, debitaque occultis vota tuli manibus!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1617)
hic licet occultos proferre impune dolores, si modo sola queant saxa tenere fidem.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 182)
tu certe Iovis occultis in amoribus, Io, sensisti multas quid sit inire vias, cum te iussit habere puellam cornua Iuno et pecoris duro perdere verba sono.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 33a5)

SEARCH

MENU NAVIGATION