라틴어 문장 검색

Per idem tempus Vticae forte C. Mario per hostias dis supplicanti magna atque mirabilia portendi haruspex dixerat:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 63장1)
postremo omnes, socii atque hostes, credere illi aut mentem divinam esse aut deorum nutu cuncta portendi.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 92장5)
Magnis telis magna portenta feriuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 23:8)
at isti sapientiam ex quibus conposuere portentis !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 9:4)
Non magnam rem facis, quod vivere sine regio apparatu potes, quod non desideras milliarios apros nec linguas phoenicopterorum et alia portenta luxuriae iam tota animalia fastidientis et certa membra ex singulis eligentis;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 12:4)
laeva victricem tenens frondem virenti protegat ramo caput, et ista donum palma Pisaei Iovis velamen eadem praestet atque omen tibi.
(세네카, 아가멤논 17:10)
nec fieri quod non potest nec portentum esse quod potest.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur de saxo inuocauit Vestam. deiecta uixit. repetitur ad poenam. 4:12)
Magna omina sunt:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat. 1:1)
τάφρον ὑπέρβηθι και` πατέρα. FVSCVS ARELLIVS religione patrem induxit et ominibus territum;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat. 14:6)
ominibus offendor.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 27:2)
Senex amans, senex ebrius, circumdatus sertis et delibutus unguentis et in praeteritos annos se retro agens et ualidius in uoluptatibus quam iuuenis exultans, nonne portentum est?
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 4:8)
Inueni relictum etiam a naufragis nauigium fragmentum infelix et iam nauigaturis omen, quod si quis gubernator uidisset, iter suum distulisset.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 3:19)
Erat nauigium, immo fuerat, sed hoc putre, resolutis compagibus, infelix omen nauigationis.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 7:7)
sed donanda uitia, non portenta sunt.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 10:4)
Occurrunt nuptiis dira omina, sacris publicis tristia auspicia;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 8:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION